Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Alteram de euangelio Lucae quaestiunculam proposuisti: qui sit uilicus iniquitatis, qui domini uoce laudatus est. cuius cum uellem scire rationem et de quo fonte processerit, reuolui uolumen euangelicum et inter cetera repperi, quod adpropinquantibus saluatori publicanis et peccatoribus, ut audirent eum, murmurabant Pharisaei et scribae dicentes: quare iste peccatores suscipit et comedit cum eis?

qui locutus est eis parabolam centum ouium et unius perditae, quae inuenta pastoris humeris reportata est, et, cur esset proposita, statim intulit: dico uobis: sic erit gaudium in caelo super uno peccatore paenitentiam agente magis quam super nonaginta nouem iustis, qui non habent opus paenitentiam.

aliam quoque parabo!am decem dragmarum uniusque perditae et repertae cum proposuisset, simili eam fine conpleuit: sic dico uobis: gaudium erit coram angelis dei super uno peccatore paenitentiam agente.

tertiam quoque parabolam proposuit hominis habentis duos filios et diuidentis inter eos substantiam. cumque minor facultatibus perditis egere coepisset et comedere siliquas, porcorum cibum, reuersus ad patrem susceptus ab eo est. frater quoque inuidens senior patris uoce corripitur, quod laetari debuerit et gaudere, quia frater eius mortuus fuerat et reuixit, perditus et inuentus est.

has tres parabolas contra pharisaeos et scribus locutus est, qui nolebant recipere paenitentiam peccatorum et publicanorum salutem. dicebat autem, inquit, et ad discipulos suos — haud dubium, quin \'parabolam\'—, sicut prius ad scribas et pharisaeos, qua parabola ad clementiam discipulos hortaretur et aliis uerbis diceret: dimittite et dimittetur uobis, ut in oratione [*]( 1 cf. Luc. 16, 1-8 5 *Luc. 15, 1-2 8 cf. Luc. 15, 3—6 10 *Luc. 15,7 13 cf. Luc. 15, 8-9 15 *Luc. 15,10 17 cf. Luc. 15,11—32 22 cf. Luc. 15,24 25 Luc. 16, 1 28 *Luc. 6, 37 ) [*]( 1 posuisti B 2 quis s uillicus g 5 saluatore 83 7 suscepit A 8 eis om.B 9 quae s./.$5 qui B 12 iustosℬ 13 pae(e)nitentia AℬDp.c.,B aliam] add. decem A(exp.)D(eras.) quoque] que ex quaque m2A 14 drachmarum s gemmarum B 18 diis (del.) hominis S3 19 silicas B 20 cibum om.B 21 quoque] que 83 correptus est g 22 perditus orat B tert.etom.SS 23 has ergo A phariseomm et B 25 autem del.fa 26hauts3D aud B quin om.SSB 27 qua] qu$ex quia mlA cohortaretur 93 (co exp.) B dic. uerbis g 28 dimittite] dimitte B ut] et AD )

22
dominica libera fronte poscatis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

quae est ergo parabola ad clementiam discipulos prouocantis? homo quidam erat diues, qui habebat uilic u m siue dispensatorem; hoc enim olxovo/xog significat. uilicus autem proprie uillae gubernator est, unde et a uilla \'uilicus\' nomen accepit. olxovofioo, autem tam pecuniae quam frugum et omnium, quae dominus possidet, dispensator est. unde et Olxovojnixog Xenofontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem uillae, sed dispensationem uniuersae domus Tullio interpretante significat.

iste igitur dispensator accusatus est ad dominum suum, quod dissipasset substantiam eius. quo uocato dixit: quid hoc audio de t e ? redde rationem dispensationis; neque enim ultra mea poteris dispensare. qui dixit in semet ipso: quid faciam, quia dominus meus aufert a me dispensationem? fodere non ualeo, mendicare erubesco. scio, quid faciam, ut, quando sublata mihi fuerit dispensatio, suscipiant me in domos suas.

uocauitque singulos debitorum domini sui et dixit primo: quantum debes domino meo? qui dixit ei: centum batos olei. ait illi: tolle cautionem tuam et sedens cito scribe quinquaginta. deinde ad alium locutus est: tu autem quantum debes? ille respondit: centum coros tritici. dicit ei: tolle cautionem tuam [*]( 1 Matth. 6,12 4 Luc. 16,1 11 cf. Luc. 16,1—2 12 *Luc. 16, 2 15 *Luc. 16, 3-14 ) [*]( 1 dom. lib.] dominicali uera D 3 ad clem.] clementia ad Aa.c.m2D 3 prouoc.] cohortantis 83B 4 uill. B 5 enim] autem AD OIKONOMOYC A (8.1. iconomus m\'Z) D uill. B 6 uillici AB uillicus g 7 OECONOMOC OIK(OK A)ONOMOYCA (s.l. iconomus m2) D oeconomus B 8 OIKONO- MOYC A (s.l. iconomus. iconomicus m2) D oeconomikoc(-cus B)faB Xenophontis g 9 pulcerrimus D 11 dissiparet D dispensaret (s.l. dissipasset m2)93 dissiparet uel dispensaret B 12 sustantiam DB quo ex qui m2A 13 reddere 83 disp. tuae g 14 mea (m eras.) 83 ea B quid B intra semet ipsum s 15 a me om.B 17 e(ae yl)rubescam Aa.c.m2D 18 fuerit mihi A 19 suas] suos 83a c.D uocau(b Z))it itaque AD debitores Ap.c.m2%} 21 batos] chados A ait (i eras.) ille A 22 tuam om AD 23 ad alium] alio.4 24: at iIle AD 25 choros AD dicitque AD dixitque s )

23
et scribe octoginta.

et laudauit dominus uilicum siue dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia filii saeculi huius prudentiores sunt-filiis lucis in generatione sua. et ego dico uobis: facite uobis amicos de iniquo mamona, ut, quando defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula. qui fidelis est in paruo, et in multis fidelis est et, qui in minimo iniquus est, et in multis iniquus erit.