Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo, ut apostolorum sermo efficientiam habeat, uoluntatis est domini. nisi enim ille iusserit, frustra dicunt apostoli, ut ignis descendat super eos, et quodam modo uerbis aliis hoc loquuntur: \'si ad serui Heliae iniuriam ignis descendit de caelo et non Samaritas, sed ludaeos consumpsit incendium, quanto magis ad contemptum filii dei in

inpios Samaritas debet flamma saeuire!\' e regione dominus, qui non ad iudicandum uenerat, sed ad saluandum, non in potestate, sed in humilitate, non in patris gloria, sed in hominis uilitate, increpat eos, quod non meminerint doctrinae suae et bonitatis euangelicae, in qua dixerat: qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram et: diligite inimicos uestros. [*](3 *Luc. 9, 53 7 Ex. 21,24etc. 9cf. IV Reg. 1, 9-12 et 14 10#Luc.9,54 11 Luc. 9, 54 12 *IV Reg. 1,10 et 12 19 cf. Luc. 9, 56—56 21 cf. Matth. 16, 27 etc. 23 *Matth. 5, 39 uel *Luc. 6, 29 24 Matth. 5, 44 etc. ) [*](1 ne intraueritisyl omnem om.AD 3 erantD pergens AD 4 aliam ç 5 receperant B ingredi in 5SB 6 autem] hoc (exp.,s.l. autem)93; add. eum C 7 in lege] hic desinit C nouerat D 9 uoces B dudsADB pentecontarcas B pentecontadas Aa.c.m2\\8 pentecostadas Ap.c.m2D pentecontarchos g 10 adsumpserat (ms 5SB) Aa.c.m2B, fap.c. ass. D adsumeret 5sa.c. dicemus D 11 discendatSB consummat AD pulcre D 12 dicemus D 13 ego sum 58 discendat 58 uos] eos ^aa.c.B 14 hab. eff. (eff. sj.m258) 5SB 16 uerbis aliis s.l.m2fs loquitur AD 17 d(exp.)e caelo 58 ccelo (sic)B sed et AD 18 fili a.c.m2A 20 iudicandos 5sa.c. uindicandum A 21 pr. in om.A alt. in om.B gloriam B 23 maxilla B : )

21

Alteram de euangelio Lucae quaestiunculam proposuisti: qui sit uilicus iniquitatis, qui domini uoce laudatus est. cuius cum uellem scire rationem et de quo fonte processerit, reuolui uolumen euangelicum et inter cetera repperi, quod adpropinquantibus saluatori publicanis et peccatoribus, ut audirent eum, murmurabant Pharisaei et scribae dicentes: quare iste peccatores suscipit et comedit cum eis?

qui locutus est eis parabolam centum ouium et unius perditae, quae inuenta pastoris humeris reportata est, et, cur esset proposita, statim intulit: dico uobis: sic erit gaudium in caelo super uno peccatore paenitentiam agente magis quam super nonaginta nouem iustis, qui non habent opus paenitentiam.

aliam quoque parabo!am decem dragmarum uniusque perditae et repertae cum proposuisset, simili eam fine conpleuit: sic dico uobis: gaudium erit coram angelis dei super uno peccatore paenitentiam agente.

tertiam quoque parabolam proposuit hominis habentis duos filios et diuidentis inter eos substantiam. cumque minor facultatibus perditis egere coepisset et comedere siliquas, porcorum cibum, reuersus ad patrem susceptus ab eo est. frater quoque inuidens senior patris uoce corripitur, quod laetari debuerit et gaudere, quia frater eius mortuus fuerat et reuixit, perditus et inuentus est.