Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris uox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet; in ueritate educet iudicium. non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae expectabunt.

ex quo apparet Mattheum euangelistam non ueteris interpretationis auctoritate constrictum dimisisse Hebraicam ueritatem, sed quasi Hebraeum ex Hebraeis et in domini lege doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. si enim sic accipiendum est, ut septuaginta interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intellegimus esse conpletum, quod de Iacob et de Israhele scriptum est ?

quod beatum Mattheum non solum in hoc testimonio, sed et in alio fecisse legimus: ex Aegypto uocaui filium meum, pro quo Septuaginta transtulerunt: ex Aegypto uocauit filios suos. quod utique, nisi sequamur Hebraicam ueritatem, ad dominum saluatorem non pertinere manifestum [*]( 7 *Esai. 42, 1-4 18 cf. Phil. 3, 5 21 *Esai. 42, 1 25 Matth. 2,15. Os. 11,1 26 *Os .11,1 ) [*]( 1 neque A uox] uxor B 2 arund. C fractam AD teret GA 4 profert DCB 10 profert Aa.c.m2D clamauit G,Aa.c.m2 11 nec AD neque C 12 cassatum B 13 et om.B extingSB 14 educit 83 docet B iudicium tuum A non-15 iud. om.G 18 hebraeicam G hebr(a)eam AC 19 ex om.SQB et om.AD lege domini C ea 93p.c.m2C a (eras.A)cet. 23 hesu G ihm A alt. de om.B 24 israhele G israhel cet. 25 et s.l.9$,om.B etiam C alio loco ADC et exA 27 uocabitZ) uocaui laa.c.g suos] eius g hebream A )

10
est. sequitur enim: ipsi autem immolabant Baalim. quod autem de adsumpto testimonio in euangelio minus est: splendebit et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium, uidetur mihi accidisse primi scriptoris errore, qui legens superiorem sententiam in uerbo iudicii esse finitam putauit inferioris sententiae ultimum uerbum esse \'iudicium\' et pauca uerba, quae in medio, hoc est inter \'iudicium\' et \'iudicium, fuerant, praetermisit.

rursumque, quod apud Hebraeos legitur: et in lege eius sperabuntinsulae, Mattheus sensum potius quam uerba interpretans pro lege et insulis nomen posuit et gentes. et hoc non solum in praesenti loco, sed, ubicumque de ueteri instrumento euangelistae et apostoli testimonia protulerunt, diligentius obseruandum est non eos uerba secutos esse, sed sensum et, ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus.