Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec uult aperte dicere Romanum imperium destruendum, quod ipsi, qui imperant, aeternum putant. unde secundum Apocalypsin Iohannis in fronte purpuratae meretricis scriptum est nomen blasphemiae, id est \'Romae aeternae\'. si enim aperte audacterque dixisset: \'non ueniet antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium\', iusta causa persecutionis in orientem tunc ecclesiam consurgere uidebatur.

Quodque sequitur: iam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum ut, qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniquus, hunc habet sensum: multis malis atque peccatis, quibus Nero, inpurissimus Caesarum, mundum premit, antichristi parturitur aduentus et, quod ille operaturus est postea, in isto ex parte conpletur, tantum ut Romanum imperium, quod nunc uniuersas gentes tenet, recedat et de medio fiat.

et tunc antichnstus ueniet, fons iniquitatis, quem dominus Iesus interf i c i e t spiritu oris sui, diuina uidelicet potestate et suae maiestatis imperio, cuius iussisse fecisse est, non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in angelorum auxilio, sed, statim ut ille aduenerit, interficietur antichristus.

et quomodo tenebrae solis fugantur aduentu, sic inlustratione aduentus sui eum dominus destruet atque delebit, [*]( 1 cf. II Thess. 2, 5 4 II Thess. 2, 6 8 cf. Apoc. 17,3.5 14 *II Thess. 2, 7—8 22 II Thess. 2, 8 27 II Thess. 2,8 ) [*]( 1 distruat ℬΦ 2 epla D etiam cum B 3 non s.l. B praecessisset et A 4 nunc ex num D deteneat$34> 7 distr. 93$dextr. D 8 unde] ut AD apocalipsin AtfB apocalypsim g 10 romanae (an eras.)93 12 iuxta ABa.c.m2D oriente AS&D<& e(e)cclesia AD 13 uideretur B 14 que om.D ministerium <Pp.c. oper. iniq. g 15 tenent B teneant B 16 medium 93a.c.m2<I> 17 ille om. s 18 nero s.l.m2fs,oni.$19 operatus AD 21 tenet bisacorr.) tenet tene <P 23 diuina uidelicet bona s 26 interficeretur s 27 aduentus (p 28 dextruet D )

55
cuius opera satanae sunt opera, et, sicut in Christo plenitudo diuinitatis fuit corporaliter, ita et in antichristo omnes erunt fortitudines et signa atque prodigia, sed uniuersa mendacia. quomodo enim signis dei, quae operabatur per Moysen, magi suis resistebant mendaciis et uirga Moysi deuorauit uirgas eorum, ita mendacium antichristi Christi ueritas deuorabit; seducentur autem eius mendacio, qui perditioni sunt praeparati.

et quia tacita quaestio poterat commoueri: cur enim concessit deus omnem eum habere uirtutem et signa atque prodigia, per quae seducantur, si fieri potest, etiam electi dei?\', solutione praeuenit quaestionem et, quod obponi poterat, antequam obponatur, absoluit. faciet, inquit, haec omnia non sua uirtute, sed concessione dei propter Iudaeos, ut qui noluerunt caritatem recipere ueritatis, hoc est Christum, quia caritas dei diffusa est in corda credentium et ipse dicit: ego sum ueritas, de quo in psalmis scriptum est: ueritas de terra orta est.