Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodque infert: beatus, qui non fuerit scandalizatus in me, non Iohannem, sed discipulos eius percutit, qui prius accesserant ad eum dicentes: [*]( 7 Ioh. 3, 29 8 Matth. 3, 11 9 Ioh. 3, 30 10 Matth. 3, 17 12 Matth. 11, 3 etc. 13 cf. Ioh.1, 29 21 d. Matth.11, 4-5 etc. 25 *Matth. 11,6etc. 27 Matth. 9,14 ) [*]( 1 qui B 2 tam G 3 constitutos Aa.c.m2C 4 illi discerent SBa.c.B 5 fatebantur B 6 dem.] ante (antea93p.c.n»2) monstrauerat 93 B 8 calceam. s 10 int. aud. ADC 11 dilectissimus (is ex u D) ADC complacuit B 14 pec- caturn AD disc. 93 dec. B 15 hoc om.B utrum] uirum B discendas 83 inpium] ipsum AD 16 dei filio AD 17 alt. in om.fdCB inforis B 19 tenebant D 20 operis 93a.c. operi B respondet g 21 prae(e)cepit ASBD mmtiaret (alt. t eras.)93 nuntians B 23 euangelizare ASaa.c.,D pauperes autem g utj et Aa.c.DC 24 pauperem-25 aeq. om.D 25 quoque D tunc quoque A beatus est 93B )

6
quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant ? et ad Iohannem: magister, cui tu praebuisti testimonium iuxta Iordanen, ecce discipuli eius baptizant et plures ueniunt ad e u m. quo dicto liuorem significant de signorum magnitudine et inuidiae mordacitate uenientem, cur baptizatus a Iohanne ipse audeat baptizare et multo amplior ad eum turba concurrat, quam prius uenerat ad Iohannem.

et ne forsitan plebs nesciens hoc dicto Iohannem suggillari arbitraretur, in illius laudes perorat et coepit de Iohanne ad turbas dicere circumstantes: quid existis ad desertum uidere? harundinem uento agitatam? et quid existis in solitudinem uidere? hominem mollibus uestitum? et reliqua. cuius dicti hic sensus est: numquid ad hoc existis in heremum, ut uideretis hominem instar harundinis uentorum flatu in partes uarias inclinari? ut, quem ante laudauerat, de eo nunc dubitet et, de quo prius dixerat: ecce agnus dei, nunc interroget, utrum ipse an alius sit, qui uel uenerit uel uenturus sit.

et quia omnis falsa praedicatio sectatur lucra et gloriam quaerit humanam, ut per gloriam nascantur conpendia, adserit eum camelorum uestitum pilis nulli posse adulationi succumbere et, qui lucustis uescitur ac melle siluestri, opes non quaerere rigidamque et austeram uitam aulas uitare palatii, quas quaerunt, qui bysso et serico et mollibus uestiuntur. dicitque eum non solum prophetam, qui soleat uentura praedicere, sed plus esse quam prophetam, quia, quem illi uenturum esse dixerunt, hic uenisse monstrauit dicens: ecce agnus dei, [*]( . 2 -loh. 3, 26 10 *Matth. 11, 7—8 17 Ioh. 1, 29 et 36 cf. Matth. 11,3 etc. 20 cf. Matth. 3, 4; Marc. 1, 6 26 *Ioh. 1, 29 ) [*]( 3 iordanen D -annen G -anem cet. 5 liborem GC et] ex s 8 et — 9 Ioh. om.D forsitam A 9 sugillari ADB suggillare SSa.c. 10 alt. ad] in Ap.c.CB . 11 arund. 93B 12 et] sed ç 14 hic in ras.mHG heremum] desertoSB 15 arund. GCB 16 antea D nunc] mm1sa c.m2B 17 nunc non B 18 praed. falsa g 19ut]etSS 20 uestium A 21 subc. ADB et]utGD,Aa.c. lucustis G locustis cet. ac] et S9 22 opes non] nec opes neque alias terrenas delicias g austeram (add. ducere s.l.m2) uitam (add. ducere s.l.m2, eras.)A 23 bisso 83 B purpura et bysso C sirico AC syrico D 24 qui-25 proph. om.A praedicare G 25 profetam G propheta D 26 dixert B dixer 93 dixerant C monstratur B )

7
qui tollit peccata mundi, praesertim cum ad fastigium prophetale baptistae accesserit; priuilegium, ut, cui dixerat: ego a te debeo baptizari, ipse eum baptizauerit non praesumptione maioris, sed oboedientia discipuli ac timore seruili.

cumque inter natos mulierum nullum adserat lohanne surrexisse maiorem, se, qui de uirgine procreatus est, maiorem esse commemorat siue omnem angelum, qui in caelis minimus est, in terris cunctos homines anteire. nos enim in angelos proficimus et non angeli in nos, sicut quidam stertentes sopore grauissimo somniant. nec sufficit hoc in Iohannis laudibus, nisi ipse praedicans baptismum paenitentiae primus dixisse referatur: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum.

unde a diebus praedicationis eius regnum caelorum uim patitur, ut, qui homo natus est, angelus esse desideret et terrenum animal caeleste quaerat habitaculum. lex enim et prophetae usque ad Iohannem prophetauerunt, non quod Iohannes prophetarum sit finis et legis, sed ille, qui Iohannis testimonio praedicatus est.

Iohannes autem secundum mysterium, quod in Malachia scriptum est, ipse est Helias, qui uenturus est, non quo eadem anima, ut heretici suspicantur, et in Helia et in Iohanne fuerit, sed quod eandem habuerit sancti spiritus gratiam zona cinctus ut Helias, uiuens in heremo ut Helias, persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit ab Iezabel, ut, quomodo Helias secundi praecursor aduentus est, ita Iohannes uenturum in carne dominum saluatorem non solum [*]( 2 Matth. 3,14 5 cf. Matth. 11, 11 7 cf. Matth. 5,19 9 quidam] sc. Origenes et Origenistae 11 Matth. 3, 2 12 cf. Matth. 11, 12 15 cf. Matth. 11, 13 et Luc. 16, 16 16 cf. Rom. 10, 4 18 cf. Mal. 4, 5 Matth. 11,14 21 cf. Matth. 3, 4; Marc. 1, 6 et IV Reg. 1, 8 22 cf. Matth. 14, 1-11 et III Reg. 19, 2-3.. ) [*]( 1 peccatum Ap.c.D 2 prophetalem AftDB accessit B cui] qui C 3 uaptiziauerit G praesumtione G praesumptionis C 4 maiori GAD oboedientiaeSB serui g 6 se 93p.r.B sed cet. 7 in coelis qui g 9 stertenti Aa.c.m2 sternentis D 11 prius ADC refertur Aa.c.m2D 12 adpropinquabit AfBB ; 15 prophetarunt C 16 quo 93 17 est om.A 18 malachi G malchia C pr. est exp.A elias Da.c.m2C 19 qaodADCB ut] quo Ssa.c. 20 elia CB eadem G,Aa.c.m2 21 alias utroqueloco C in her. uiuens 93 eremo C heremum G 22 Helias] seq. ras. 5litt.A herode A ipse ADC 23 hiezabel 93 h(i s.l.)ezauel G elias C secundi] seq. ras. 2 lilt.A 24 deum AC )

8
in heremo, sed et in matris utero saltu et exultatione corporis nuntiarit.

Quid significet, quod in Mattheo scriptum est: harundinem qu as s at am non co nf r ing et et linum f umigans non extinguet. — Ad cuius expositionem loci totum, quod Mattheus de Esaia propheta adsumpsit, testimonium ponendum est et ipsius uerba Esaiae iuxta septuaginta interpretes ipsumque Hebraicum, cui Theodotio, Aquila Symmachusque consentiunt.

sic ergo de quattuor euangelistis solus Mattheus posuit: Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut inpleretur, quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo beneis conplacuit anima mea. ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit. non contendet neque clamabit neque audiet quisquam in plateis uocem eius. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad uictoriam iudicium; et in nomine eius gentes spera bunt.

pro quo in Esaia iuxta septuaginta interpretes sic scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. non [*](1 cf. Ioh. 1, 29 etc. et Luc. 1,41-45 3 Matth. 12, 20 10 *Matth. 12, 15-21 24 *Esai. 42,1-4 ) [*]( 1 eremo C pr. et om.A etiam C saltu et 58 salutet G salutarit et DCB salutauerit et A 2 nuntiaret 95; seq. -11 - capitula B 3 significat 83 arund. GCB 6hesaiaBisaiaCisaiAa.c.m2 ad(sB)sump(p om.G)sitGℬB assumit C adsumi (add. t s.l.m2)A 7 esaye B isaiae C 8 hebreicum Da.c.m2 hebreacum C theodotio G58 -tion D -cion AB tehodotion C simm(m A)ach(c GB)usque GA1SB 9 quatuor GCB 10 secessit 83CB 13 faceret A adimplereturs35 14 eseiam G isaiam 830 15 electi B bene] mihi A 16 anima meae maeae G animae meae 83 p.c.m2B 17 nunt(c)iauit GB,A%$Da.cm2 18 contendit Aa.c.m2$i 19 arund. C 21 fumigatis B 23 isaia C 24 sic om.G)8 25 dilectus D suscipit Aa.c.m2B suscipiam C 27 profert Aa.c.D clamauit GD,Aa.c.m2 )

9
clamabit neque dimittet nec audietur foris uox eius. harundinem confractam non conteret et linum fumigans non extinguet, sed in ueritate proferet iudicium. splendebit et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. nos autem ex Hebraeo ita uertimus:

ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris uox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet; in ueritate educet iudicium. non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae expectabunt.

ex quo apparet Mattheum euangelistam non ueteris interpretationis auctoritate constrictum dimisisse Hebraicam ueritatem, sed quasi Hebraeum ex Hebraeis et in domini lege doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. si enim sic accipiendum est, ut septuaginta interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intellegimus esse conpletum, quod de Iacob et de Israhele scriptum est ?

quod beatum Mattheum non solum in hoc testimonio, sed et in alio fecisse legimus: ex Aegypto uocaui filium meum, pro quo Septuaginta transtulerunt: ex Aegypto uocauit filios suos. quod utique, nisi sequamur Hebraicam ueritatem, ad dominum saluatorem non pertinere manifestum [*]( 7 *Esai. 42, 1-4 18 cf. Phil. 3, 5 21 *Esai. 42, 1 25 Matth. 2,15. Os. 11,1 26 *Os .11,1 ) [*]( 1 neque A uox] uxor B 2 arund. C fractam AD teret GA 4 profert DCB 10 profert Aa.c.m2D clamauit G,Aa.c.m2 11 nec AD neque C 12 cassatum B 13 et om.B extingSB 14 educit 83 docet B iudicium tuum A non-15 iud. om.G 18 hebraeicam G hebr(a)eam AC 19 ex om.SQB et om.AD lege domini C ea 93p.c.m2C a (eras.A)cet. 23 hesu G ihm A alt. de om.B 24 israhele G israhel cet. 25 et s.l.9$,om.B etiam C alio loco ADC et exA 27 uocabitZ) uocaui laa.c.g suos] eius g hebream A )

10
est. sequitur enim: ipsi autem immolabant Baalim. quod autem de adsumpto testimonio in euangelio minus est: splendebit et non quassabitur, donec ponat super terram iudicium, uidetur mihi accidisse primi scriptoris errore, qui legens superiorem sententiam in uerbo iudicii esse finitam putauit inferioris sententiae ultimum uerbum esse \'iudicium\' et pauca uerba, quae in medio, hoc est inter \'iudicium\' et \'iudicium, fuerant, praetermisit.

rursumque, quod apud Hebraeos legitur: et in lege eius sperabuntinsulae, Mattheus sensum potius quam uerba interpretans pro lege et insulis nomen posuit et gentes. et hoc non solum in praesenti loco, sed, ubicumque de ueteri instrumento euangelistae et apostoli testimonia protulerunt, diligentius obseruandum est non eos uerba secutos esse, sed sensum et, ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus.

puer igitur dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis adsumptae, qua ad nos mittitur, saluator est appellatus. ad quem et in alio loco dicit pater: m agnum tibi est uocari i puerum meum, ut congreges tribus Iacob. hic est uinea Sorech, quae interpretatur\'electa\', hic filius amantissimus, in quo sibi conplacuit anima dei, non quo deus animam habeat, sed quod in anima omnis dei monstretur affectus. et non mirum, si in deo anima nominetur, cum uniuersa humani corporis membra secundum leges tropologiae et diuersas intellegentias habere dicatur.

posuit quoque spiritum suum super eum, spiritum sapientiae et intellegentiae, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et timoris dei, qui in specie columbae [*]( 1 *Os. 11, 2 3 *Esai. 42, 4 9 *Esai. 42, 4 17 *Esai. 49, 6 19 cf. Esai. 5, 1—7. Onom. s. 33, 24; 50, 24 20 cf. Matth. 12, 18 25 cf. Esai. 11, 2-3 26 cf. Matth. 3,16 etc. ) [*]( 1 bahalimGSB bhalimD 2 autem] autS3 ads. 33 ass. (assumto G) cet. 4 in terram G in terra D inter (r eras.) A 5 errorem Aa.r.D iudicium B 6 finitum C 7 in] inter G 8 praetermittit C 12 strumento AD 13 secutus B 14 ab] ad Aa.c.m2B 16 adsumtae G assumptae DCB qua] quod AD 17 in s.l.G 18 tibi] ubi B greges B 19 hoc ex hec m2A haec g uinea Ap.c.m2 sorec C qui B 20 hic GB hic est eet. filius meus amant. A alt. quo G quod cet. 21 deus] ipse 95a.c.m2 monstratur faa.c. 22 dno 93 cum in uniuersa A 23 membra] mensa B tropholo(o ex e A)giae(e B) AB 26 scientiae] sapientiae C et pietatis om.G dei G(cf. LXX) domini cet. )

11
descendit super eum, de quo et Iohannes Baptista a deo patre audisse se narrat: super quem uideris spiritum sanctum uenientem et manentem in eo, ipse est. et iudicium gentibus nuntiabit, de quo et in psalmis legimus: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. qui et ipse loquitur in euangelio: non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.

non contendet sicut agnus ductus ad uictimam, non contendet in subuersione audientium. neque clamabit iuxta illud, quod Paulus apostolus scribit: omnis clamor et ira et amaritudo auferatur a uobis. non clam a b i t, quia Israhel non fecit iudicium, sed clamorem. neque audiet quisquam in plateis siue foris uocem eius. omnis enim gloria filiae regis ab intus et arta et angusta uia est, quae ducit ad uitam. unde in plateis uox illius non audietur, in quibus confidenter agit sapientia latam spatiosamque uiam non ingrediens, sed arguens atque condemnans.

unde et illis, qui foris erant, non sua uoce, sed per parabolas loquebatur: harundinem, inquit, quassatam non confringet siue, ut Septuaginta transtulerunt. calamum fractum non conteret. calamus fractus, qui fuit ante uocalis et in laudes domini concinebat, appellandus est Israhel, qui quondam inpegit in angularem lapidem et cecidit super eum fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: increpa, domine, bestias calami [*]( 2 *Ioh. 1, 33 3 Matth. 12, 18 5 Ps. 71, 2 6 *loh. 5, 22 8 Matth. 12,19 cf. Esai. 53,7 et Act. 8,32 9 Matth. 12,19 cf. II Tim. 2,14 10 *Eph. 4, 31 11 Esai. 42, 2 12 *Matth. 12, 19 cf. Esai. 42, 2 14 *Ps. 44, 14 cf. Matth. 7, 14 16 cf. Matth. 7, 13 18 cf. Marc. 4, 11 etc. 19 Matth. 12, 20 20 *Esai. 42, 3 23 cf. Esai. 28, 16 etc. 24 *Ps. 67, 31 ) [*]( 1 discendit 83 et] add. in (eras.) G iohanne G 2se s l.m2A,om.D uiderit B 3 uen.] discendentem 93 in eum C super eum 4 iudicium tuum A etom.SSB 5 legimus om.C tuum om.C scontenditS3 ductus est codd.praeterGIQ 9 contendit A contend93 ciamauit GA 11 clamauitA 13 platheis B 15 unde] add. et A (exp.)SBB 16 audietur (e eras.) G auditur cet.; add.,sed eras. in quibus uox illius non audietur G in om.58 lata D non latamC 18 illis scripsi in hisGADB hisSBC per om.A 19 arund. GC,9aa.c. 21 antea ADC in otn.A 22 continebat Aa.c.m2C concinnabat B qm93 quoniam g )

12
et in Iesu uolumine torrens appellatur Cane, id est \'calami\', qui aquas habet turbidas, quas elegit Israhel.