Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde libere profiteor - nec dictum superbiae pertimesco - me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae uerbis, quam deus destructurus est, sed in uerbis fidei spiritalibus spiritalia conparantem, ut abyssus ueteris testamenti inuocet abyssum euangelicam in uoce cataractarum, id est prophetarum et apostolorum suorum, et ueritas domini perueniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israhel imbrem pluerent, sed ut rigarent arua gentilium et torrentem spinarum ac mare mortuum dulcorarent.

ora igitur, ut uerus Heliseus steriles in me et mortuas aquas uiuificet et apostolorum sale, quibus dixerat: uos estis sal terr a e, meum munusculum condiat, quia omne sacrificium, quod absque sale est, domino non offertur. nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam uidit Iesus quasi fulgur cadentem de caelo, sed potius eum recipe, qui non habet decorem nec faciem, homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem, et quicquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis, sed eius fide, qui pollicitus est: aperi os tuum et implebo illud.