Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

igitur in passione domini terra commota est iuxta illud, quod scriptum est in Aggeo: adhuc ego semel mouebo caelum et terram et ueniet desideratus cunctis gentibus, ut ab oriente et occidente ueniant et recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob. et petrae scissae sunt: dura corda gentilium; siue petrae uniuersa uaticinia prophetarum, qui et ipsi a petra Christo cum apostolis petrae uocabulum susceperunt, ut, quicquid in eis duro legis uelamine . claudebatur, scissum pateret gentibus.

monumenta quoque, de quibus scriptum est: uos estis sepulchra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum, ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in fidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo atque uiuente uiuerent et ingrederentur caelestem Hierusalem et haberent municipatum nequaquam in terra, sed in caelo, morientesque cum terreno Adam resurgerent cum Adam caelesti.

porro secundum litteram nulli uiolentum [*]( 5cf. Hebr. 9,4 6 *I Cor. 13, 12 10 *Agg. 2, 7-8 12 cf. Matth. 8,11 13 Matth. 27, 51 15 cf. I Cor. 10, 4 18 *Matth. 23, 27 21 cf. Eph. 2, 5—6; Col. 2, 12-13 22 cf. Hebr. 12, 22 cf. *Phil. 3, 20 23 cf. I Cor. 15, 45-49 ) [*]( 2 etiam] et C 3 dirump. ϐΦC, Bp.c.m2; add. est A,II5ss.l. utj et iĮJ nobis om.%3$4 uideamus bis g significent duo s.l.m2II,om.D duo om.C cherubim Ap.c.m2 cerubim II 5 in] ul (eras.) in B 6 ae(e)nigmate TID enignimate C enigmate in imagine (in im. del.m2) B 7 cum s.l.m2Il hyst. 33 ut in ras.m2B et ΑϐΦ 8 hierusalem (iheru-II) caelestem (m eras.II) TlD 9 clausae ϐΦ 10 Aggaeo ς 11 ego (s.l.) sem. 33 ergo sem. A sem. et ego g 13 Abr. et ATI isahac B 14 sunt id est g gentium A 15 petra] add. hoc est B hoc est a TIDC 16 uocabulo A suscip. Aa.c.m2ϐΦ accep. g ut] et q, quidquid ϐΦC 17 de quibus quoque$quoque] quae (a exp.) A 20 ut] et iĮJ egred. caelestem hierusalem if> in infidel. Il,Bp.c.m2 fedel. Aa.c.m2 21 et ingr. cael. Hier. om/P 22 caeleste 58 23 morientes qui cum in terr. cJ) 24 caeleste Ap.c.m2 super cae(e)lesti cJ>B supercaelesti g nulli om.A )

492
esse uideatur mortuo saluatore appellari Hierusalem sanctam ciuitatem, cum usque ad destructionem eius semper apostoli templum ingressi sint et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, legis exercuerint caerimonias. in tantum autem amauit Hierusalem dominus, ut fleret eam et plangeret et pendens in cruce loqueretur: pater, ignosce eis; quod enim faciunt. nesciunt n t.

itaque impetrauit, quod petierat, multaque statim de Iudaeis milia crediderunt et usque ad quadragesimum secundum annum datum est tempus paenitentiae, post quos perseuerantibus illis in blasphemia egressi sunt duo ursi de siluis gentium Romanorum, Uespasianus et Titus, et blasphemantes pueros ascendentique uero Heliseo in domum dei — hoc enim interpretatur Bethel — uoce consona inludentes interfecerunt atque lacerauerunt et ex eo tempore Hierusalem non appellatur ciuitas sancta, sed et sanctitatem et pristinum nomen amittens spiritaliter uocatur Sodoma et Aegyptus, ut aedificetur pro ea noua ciuitas, quam fluminis impetus laetificat et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigauit, ut miserabilis Israhel ruinas templi nudatis plangat lacertis et in Christum turba credentium noua cotidie uideat ecclesiae tecta consurgere et dicat Sion: angustus mihi locus est impleaturque illud, quod in Esaia scriptum est: et erit sepulchrum eius inclitum. i