Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quaerendum, quod uelum templi scissum sit, exterius an interius; mihique uidetur in passione domini illud uelum esse conscissum, quod et in tabernaculo et in templo foris positum fuit et appellabatur exterius, quia nunc ex parte [*]( 3 Matth. 27, 51 4 Matth. 27, 51 6 Matth. 27, 52 7 *Matth. 27, 52—53 17 Matth. 27, 51 19 Matth. 27, 51 24 *I Cor. 13, 9-10 ) [*]( 1 est om.ϐΦ leg.om-D 2 pr. templi s.l.m2A templum C superliminari</> 4 suum om.%3$ scissi s 5 duritiem Da.c.m2 6 n u(ex n)oluerijnt D sunt apertas (s s.l.) s 7 que om.B& 10 hierusoli(y D)m. ϐDΦ iherosolim. 17 ierosolym. C ierusolim. B1 hierusalem A ihrlm B1 11 fueratJID 12 alt. et om.A relegio (re s.l.Φ) ϐΦ 13 resurgentemq; (q; eras.)B1 susciperunt S3$ susciperentA 14 dein—p. 4.91, 24 caelesti om.Bs deinde Φp.c.B1 dehincA ANArrorEN JID ANAroFIN 93 ANAFArEN A ANArOIIn s anagogen CB dic. est C 15 suum om.TIDC est CB 16 et in mg.m21I,om.D legis] add. sunt IIDG,Bs.l.m2 18 pr. et] et in A instr.] test(i eras.D)amentum AIIDO alt. et om.A 19 deorsum et (exp.) II 20 facta sunt g hyst.S3ist. B,om.Ø 21 consumat. DB quo Aa.c.m2 quot 33 quomodo IIDC 22 que om.ç 23 concissum B pro et om.AC tabernaculum Aa.c.m2 templum Aa.c.m2 24 foris om.ITD pos. fuat(a in ras. m2) B pos. fuerat g fuerat Pos. IID )

491
uidemus et ex parte cognoscimus; cum autem uenerit, quod perfectum est, tunc etiam uelum interius disrumpendum, ut omnia, quae nunc nobis abscondita sunt, domus dei sacramenta uideamus: quid significent duo cherubin, quid oraculum, quid uas aureum, in quo manna reconditum fuit. nunc enim per speculum uidemus in imagine et, cum historiae nobis uelum scissum sit, ut ingrediamur atrium dei, tamen secreta eius et uniuersa mysteria, quae in caelesti Hierusalem clausa retinentur, scire non possumus.

igitur in passione domini terra commota est iuxta illud, quod scriptum est in Aggeo: adhuc ego semel mouebo caelum et terram et ueniet desideratus cunctis gentibus, ut ab oriente et occidente ueniant et recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob. et petrae scissae sunt: dura corda gentilium; siue petrae uniuersa uaticinia prophetarum, qui et ipsi a petra Christo cum apostolis petrae uocabulum susceperunt, ut, quicquid in eis duro legis uelamine . claudebatur, scissum pateret gentibus.

monumenta quoque, de quibus scriptum est: uos estis sepulchra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum, ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in fidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo atque uiuente uiuerent et ingrederentur caelestem Hierusalem et haberent municipatum nequaquam in terra, sed in caelo, morientesque cum terreno Adam resurgerent cum Adam caelesti.