Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cuius quaestionis duplex solutio est. aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur euangeliis omnibus Graeciae libris paene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diuersa atque contraria euangelistis ceteris narrare uideatur, aut hoc respondendum, quod uterque uerum dixerit: Matheus, quando dominus resurrexerit,. id est uespere sabbati, Marcus autem, quando eum uiderit Maria Magdalene, id est mane prima sabbati.

ita enim distinguendum est: cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coartato inferendum: prima sabbati mane apparuit Mariae Magdalenae, ut, qui uespere sabbati iuxta Matheum resurrexerat, mane prima sabbati iuxta Marcum apparuerit Mariae Magdalenae. quod quidem et Iohannes euangelista significat mane eum alterius diei uisum esse demonstrans. [*]( 5 cf. Matth. 28,1 7 *Marc. 16, 9-11 20 *Marc. 16,9 24 cf. Ioh. 20, 1-18 ) [*]( 1 eius DC et] ut II uiuat II regnum A 3 quid causae ex quae causaemSJ. dom. et app. DC 4 narrauerit C plurimum C 5 uesp. autem C inluc.-sabb. om.A inlucescente (scente in ras. m2) B inlucescentem C inlucisc. ϐDΦ una TI,Bp.e.m2 6 resurrexisse s \'eius om.A commemorens s 7 de hac interpunctione cf. lin. 20 9 eieceret II 11 aud.uid.] abeuntes cum uidissent A 12 non credo ei C huius C,Bp.c.m2 13 recipimur D recepimus s 15 finem D 16 narrare] manere A uideantur s 17 resurrexit DØ surrexerit C 18 id est om. S uespera s uiderat D 19 magdalenae ΠϐΦ-na Bp.c.m2 id est s.l.m2B in prima A 20 cohortato D 21 maria s 22 magdalene D Math.—iuxta om.Π surrexeratC 23 ipse mane g primo g apparuit D magdalene D 24 sign.] add. cum s.l.m2A 25 diei diuisum$demonstrat A ) [*]( LV. Hieroni Epist. II, Hilberg. ) [*]( 31 )

482

Quomodo iuxta Matheum uespere sabbati Maria Magdalene uidit dominum resurgentem et Iohannes euangelista refert mane una sabbati eam iuxta sepulchrum flere ?— Una sabbati dies dominica intellegenda est, quia omnis ebdomada in sabbatum et in primam et secundam et tertiam et quartam et quintam et sextam sabbati diuiditur, quam ethnici idolorum et elementorum nominibus appellant. denique et apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparatur, in una sabbati praecepit congregandam.

nec putandum est Matheum et Iohannem diuersa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis et gallorum cantus, diuersis appellasse nominibus — Matheus enim scribit \'uespere sabbati\', id est sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta apparuisse dominum Mariae Magdalenae et apparuisse uespere sabbati inlucescentis in unam sabbati se ipsum interpretans, quid dixisset \'uespere sabbati\', id est adpropinquante iam luce sequentis diei — et Iohannem non absolute dixisse: una autem sabbati uenit Maria Magdalene mane ad sepulchrum, sed addidisse: cum adhuc essent tenebrae, eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis et gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium.