Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quae causa sit, ut de resurrectione et apparitione domini euangelistae diuersa narrauerint. — In quibus primum quaeris, cur Matheus dixerit uespere sabbati inlucescente in una sabbati dominum surrexisse et Marcus mane resurrectionem eius factam esse commemoret ita scribens: cum autem resurrexisset, una sabbati mane apparuit Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia; et illa abiens nuntiauit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. illique audientes, quod uiueret et qoud uidisset eum, crediderunt.

cuius quaestionis duplex solutio est. aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur euangeliis omnibus Graeciae libris paene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diuersa atque contraria euangelistis ceteris narrare uideatur, aut hoc respondendum, quod uterque uerum dixerit: Matheus, quando dominus resurrexerit,. id est uespere sabbati, Marcus autem, quando eum uiderit Maria Magdalene, id est mane prima sabbati.

ita enim distinguendum est: cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coartato inferendum: prima sabbati mane apparuit Mariae Magdalenae, ut, qui uespere sabbati iuxta Matheum resurrexerat, mane prima sabbati iuxta Marcum apparuerit Mariae Magdalenae. quod quidem et Iohannes euangelista significat mane eum alterius diei uisum esse demonstrans. [*]( 5 cf. Matth. 28,1 7 *Marc. 16, 9-11 20 *Marc. 16,9 24 cf. Ioh. 20, 1-18 ) [*]( 1 eius DC et] ut II uiuat II regnum A 3 quid causae ex quae causaemSJ. dom. et app. DC 4 narrauerit C plurimum C 5 uesp. autem C inluc.-sabb. om.A inlucescente (scente in ras. m2) B inlucescentem C inlucisc. ϐDΦ una TI,Bp.e.m2 6 resurrexisse s \'eius om.A commemorens s 7 de hac interpunctione cf. lin. 20 9 eieceret II 11 aud.uid.] abeuntes cum uidissent A 12 non credo ei C huius C,Bp.c.m2 13 recipimur D recepimus s 15 finem D 16 narrare] manere A uideantur s 17 resurrexit DØ surrexerit C 18 id est om. S uespera s uiderat D 19 magdalenae ΠϐΦ-na Bp.c.m2 id est s.l.m2B in prima A 20 cohortato D 21 maria s 22 magdalene D Math.—iuxta om.Π surrexeratC 23 ipse mane g primo g apparuit D magdalene D 24 sign.] add. cum s.l.m2A 25 diei diuisum$demonstrat A ) [*]( LV. Hieroni Epist. II, Hilberg. ) [*]( 31 )

482