Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid sit, quod in Matheo scriptum est: dico autem uobis: non bibam a modo de hoc genimine uitis usque in diem illum, quo illud bibam uobiscum nouum in regno patris mei. — Ex hoc loco quidam mille annorum fabulam struunt, in quibus Christum regnaturum corporaliter esse contendunt et bibiturum uinum, quod ex illo tempore usque ad consummationem mundi non biberit. nos autem audiamus panem, quem fregit dominus deditque discipulis, esse corpus domini saluatoris ipso dicente ad eos: accipite et comedite, hoc est corpus meum, et calicem illum esse, de quo iterum locutus est: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

iste est calix, de quo in propheta legimus: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, et alibi: calix [*]( 7 I Tim. 5, 6 8 cf. epist. LIV et LXXIX 10 *Matth. 26, 29 18 Matth. 26, 26 20 Matth. 26, 27-28 23 Ps. 115, 4 (13) 24 Ps. 22, 5 ) [*]( 1 ergone] ne s quia Tla.r.D 2 min. ideo g ideo n(n exp.) minime B puniti sunt bis S3$a.c. sed quia B mentire uol. s mentiti sunt A 4 sect. glor. B alioqui g pr. uel om.A 5 ei] et ϐΦ cupit D 6 uidua om.D 7 compr. ap. g qui s uidua quae g diliciis A58Ø 9 put.] add. ceteras questiones quaere in fine libri in mg.m2B 10 quomodo accipiendum sit illud saluatoris apud Matthaeum g est] sit A 11 a modo om.A 12 bibam illud DG nou. uob. laa.c.DC 13 nouum om. s exinras.m2B 14 mille s.Z.S3 ille C astruunt A 15 concedunt DC 16 audiuimus 77 17 dispulis 83a.c.; add. suis Cg 18 commedite AØ comdlte C 20 hic] hoc C enim om.B sanguis] calix DC,Bp.c.m2 21 effunditur Aa.c.m2 22 in rem. pecc.] etc. g remissione ΠβD 24 et nom.—inuoc. om.g pr.etom.A )

480
meus inebrians quam praeclarus est! si enim panis, qui de caelo descendit, corpus est domini et uinum, quod discipulis dedit, sanguis illius est noui testamenti, qui effusus est in remissionem omnium peccatorum, Iudaicas fabulas repellamus et ascendamus cum domino cenaculum magnum, stratum atque mundatum et accipiamus ab eo sursum calicem noui testamenti ibique cum eo pascha celebrantes inebriemur uino sobrietatis. non est enim regnum dei cibus et potus, sed iustitia et gaudium et pax in spiritu sancto.

nec Moyses dedit nobis panem uerum, sed dominus Iesus, ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens et qui comeditur. illius bibimus sanguinem et sine ipso potare non possumus et cotidie in sacrificiis eius de genimine uitis uerae et uineae Sorech, quae interpretatur \'electa\', rubentia musta calcamus et nouum ex his uinum bibimus in regno patris nequaquam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus canentes canticum nouum, quod nemo potest canere nisi in regno ecclesiae, quod regnum patris est.

hunc panem et Iacob comedere patriarcha cupiebat dicens: si fuerit dominus deus mecum et dederit mihi panem ad uescendum et uestimentum ad operiendum. quotquot enim in Christo baptizamur, Christum induimur et panem comedimus angelorum et audimus dominum praedicantem: meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius, qui me misit, et impleam opus eius. faciamus igitur uoluntatem eius, qui nos misit, patris et [*]( 2 cf. Ioh. 6, 59 5 cf. Marc. 14, 15; Luc. 22, 12 7 *Rom. 14, 17 13 cf. Esai. 5, 2. Onom. s. 33, 24; 50, 24 15 cf. Rom. 7, 6 16 cf. Apoc. 14,3 18 *Gen. 28, 20 20 cf. Gal. 3, 27 22 *Ioh. 4, 34 ) [*]( 1 tuus ADC est s.l.s enim] ergo AB 2 discendit 93$3 qui pro multis g remissione Aa.c.m21793 4 pecc. omn. (omn. del. B) IIB pecc. DC 6 accipiemus Ba.c.m2 que om.A 7 inhebr. IIa.r.B; add. ab(hab C) eo DC sobrietatis (so in ras. 5 litt.) s enim est Cg est 93$8 potum DC 9 in s.l.m2B Moyses] mores II 10 ipsa s ipse et A 11 commedens AØ commeditur A comedit Φ 12 cott. ΠϐΦ gemini Φ 13 uinea DC Sorec g 14 calamus C ex s.l. s bib. uin, s in] de Cg patris mei s 15 cantantes DC 16 cantare g 17 patr. com. Sdp.c.C patriarca tf>a.c.B 18 deus] add. meus J.93 19 edendum IIDC uestitum A uestem DC 20 induendum DC quodquod Φ xpo ihu B baptizamus C 21 iniuimusS3$C pr.etom ll commed. s audiuimus Ila.v.$22 faciat D 23 misit me 93D me misit patris IIC et] ut C impletum II 24 pr. eius-opus om.27 pr. eius] meum D j eius et s uol.-impl. om.A misit nos C patris om.DC j )

481
impleamus opus illius et Christus nobiscum bibet in regno ecclesiae sanguinem suum.