Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid significet illud, quod apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens: qui d er g o dicimus? numquid iniqui t a sap u d deum? a b sit usque ad eum locum, ubi ait: nisi dominus sab a oth r eliqui s s et nobi s semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. — Omnis quidem ad Romanos epistula interpretatione indiget et tantis obscuritatibus inuoluta est, ut in intellegenda ea spiritus sancti indigeamus auxilio, qui per apostolum haec ipsa dictauit; sed praecipue locus hic, in quo quidam uolentes dei seruare iustitiam ex praecedentibus causis dicunt electum in utero Rebeccae Iacob et abiectum Esau, sicut et Hieremias et Baptista Iohannes eliguntur in utero et ipse apostolus praedestinatur in euangelium, antequam nascatur.

nobis autem nihil placet, nisi quod ecclesiasticum est et publice in ecclesia dicere non timemus, ne iuxta Pythagoram et Platonem et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas esse de caelo et pro diuersitate meritorum in his uel illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. multoque melius est simpliciter [*](5 cf. Act. 5, 4 8 *Rom. 9,14 10 Rom. 9, 29 16 cf. Gen. 25, 23 17 cf. Hier. 1, 5 cf. Luc. 1, 13-17 18 cf. Act. 9,15 ) [*]( 2 et in B 3 baptismum A spiro sancto etenim (enim C) IIDC enim spiro sancto g 5 annaniae ΠϐΦ saphirae Πϐ sapbyre$safyria (i m1 insertum)A 6 sunt A deo] desinitO 7 quid ex quod m2A quod s.l.m2B 8 dicemus Ap.c.B 9 locum om.D dom. ait nisi s 10 sabaot s sabahotD 11 fuissemus s \' 12 interpretationem D 13 obuoluta IIa,c.m2DB in 58Ø, Bs.l.m2 ad As.l.m2,om.IlD intellegendi IID intelligendam g 14 eam g apostolos IIa.c.D 15 hic om. Φ 16 reseruare A 17 rebecche B alt. et s.l.ϐ,om.Φ baptista s.l.II,om.D 18 eleguntur IIa.r.ϐDΦ apost.] add. paulus IIs.l.m2,ϐΦΒ praedist. (prod.Φ) AIIa.c.ϐΦ euangelio A58 19 nasceretur A 20 publ. in eccl.] in ecclesiastica s nec B 21 pithag. D pitag. B phytag. AØ phitag. ΙΙϐ xpano ex xpo m2B 22 gentium IIa.c.m2D de caelo esse IID esse s.i.93 23 diuersitatibus IID uel om.$ uel in g poenis s 24 diluere (di eras.) II )

501
imperitiam confiteri et inter cetera, quae nescimus, etiam huius loci obscuritatem refugere quam, dum uolumus dei probare iustitiam, Basilidis et Manichei heresim defendere et Hiberas nenias Aegyptiaque portenta sectari.

dicamus igitur, ut possumus, et apostolicae uoluntatis sequentes uestigia ne puncto quidem, ut dicitur, atque ungue transuerso ab illius sententiis recedamus. fleuerat supra et dolori suo et conscientiae testem inuocauerat spiritum sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est Israhelitae, dei filium non recepissent, quorum fuit adoptio et gloria et testamenta et legislatio et cultura et promissio, ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est uirgine, et tam continuo cordis dolore torquetur, ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israheliticum genus pereat.

et quia hoc dixerat, statim uenientem e regione praeuidet quaestionem:\' quid ergo dicis? omnes, qui ex Israhel sunt, perierunt ? et quomodo tu ipse et ceteri apostoli et infinita Iudaici populi multitudo Christum dei filium recepistis?\', quam ita soluit: Israhel in scripturis sanctis dupliciter appellatur et in duos diuiditur filios: in unum, qui iuxta carnem est, et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismahel et Isaac. Ismahel, qui secundum carnem natus est, hereditatem patris non accepit; Isaac, qui de repromissione generatus est ex Sarra, semen dei appellatur. scriptum est enim: in Isaac uocabitur tibi semen, id est: non, qui 25 filii carnis, hi filii dei, sed, qui filii sunt repromissionis, isti aestimantur in semine. [*]( 6 cf. Rom. 9,1—5 9*Rom. 9, 4 23 Gen. 21,12 et *Rom. 9, 7—S ) [*](2 refugire s effugere II efmgire D dum] diu s 3 hibeas s nemas Ba.c.m2 nemias Da.r. egy(i B)ptiaque DB aegyptiarumϐΦ 4 apostolorum Aa.c.m2 5 ueritatis II punctum g 6 unguem transuersum g 7 dolore ϐa.c.m2Φ doloris IIϐp.c.m2 sui IIp.r.,om.ϐΦ et om.A consc.] add.s.l.m2 que A consc. suae (sue s.l.m2B) TIDB 8 israheliticę Aa.c.m2 10 testamentum s 11 promissa AØB etiam et s 13 torquitur 93$est (st in ras.m2) B 14 israhelitico s e reg. uen. A 15 praeuidit AD dices s 16 alt. et s.l.m2B 17 mult. pop. A 19 carnem] repromissionem et spiritum IID ests.l.s et om.D in om.AD alium IID 20 qui s.l.ll,om.D repr. et spir.] repr. et spiro est B carnem estH carnem D abraam B 21 pr. hismahel$BDB Ismael j alt. his- mahel 93,$a.r. Ismael ç et ismahel B 22 accipit s de repr. gen. ex sarra est B de sarra ex repr. gen. est D generatus ex natus 93 23 sara II 25 hii Dp.c.$B his93 filii sunt] sunt filii g 26 promissionis A existimantur? )

502

et hoc non solum in Ismahel et Isaac accidisse conuincimus, sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. et hoc totum dicit, ut in prioribus fratribus, Ismahel et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet, in posterioribus autem, hoc est in Isaac et Iacob, electum populum gentium uel eos, qui ex Iudaeis in Christum credituri erant.

et quoniam hoc uolens adprobare proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: maior seruiet minori et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, uenientem e latere quaestionem more suo proponit et disserit et hac soluta reuertitur ad id, de quo coeperat disputare. si Esau et Iacob necdum nati erant nec aliquid egerant boni aut mali, ut uel promererentur deum uel offenderent, et electio eorum atque abiectio non merita singulorum, sed uoluntatem eligentis et abicientis ostendit, quid ergo dicimus ?

iniquus est deus ? secundum illud exemplum, quod loquitur ad Moysen: miserebor, cui misertus . fuero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, si hoc, inquit, recipimus, ut faciat deus, quodcumque uoluerit, et absque merito et operibus uel eligat aliquem uel condemnet, ergo non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei, maxime cum eadem scriptura, hoc est idem deus, loquatur ad Pharaonem: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra.

si hoc ita [*]( 2 cf. Rom. 9,10—13 9 Gen. 25, 23 10 *Mal. 1, 2-3 13 cf. Rom. 9, 11 16 cf. Rom. 9,14 17*Rom.9,15; cf.Ex.33,19 21 *Rom; 9,16 23*Rom. 9,17; cf. Ex. 9,16 ) [*]( 1 isaac et hismahel 5sa.c. hismahel 33 D hysmahel B alt. et om. <P accedisse ϐD,Φa.c. 3diciturB utom.<P itij duobus add.D,IIinmg.m2 4hismahel33 Ismael g ismahele IIB hesau B abi.] et abiectus$5 prioribus [JD hoc est in om.B alt. in om.93<5 6 gent. pop. IlDB 7 uoluerat A adprobrare s 9 malachie B malachi <P 11 uenientemque Tla.r.D e] a AD questionem ore Ap.r. questione o(eras.)more B 12 de quo (seq. ras. 4 litt.) II quod (eras.) de quo <P quod e quo 93a.c. de quod loqui D 13 erant aut II nec al. eg. om.s egerant (a s. ras.) 71 egissent 58 14 pr. uel s.lSd,om.A<!> etadd, m2B electi A 15 abiecti A elegentis ϐDΦ 16 quod Φ dicemus Ap.c.m2D,<I>a.c.B est om.A illum Φ 17 quo ς sequitur A miserebo D cuius A cui D 20 pr. et s.l.m2B,om.<& elegat ϐa.c.DΦ )

503
est et pro uoluntate sua miseretur Israheli et indurat Pharaonem, ergo frustra queritur atque causatur nos uel bona non fecisse uel fecisse mala, cum in potestate illius sit et uoluntate absque bonis et malis operibus uel eligere aliquem uel abicere, praesertim cum uoluntati illius humana fragilitas resistere nequeat.

quam ualidam quaestionem scripturarum ratione contextam et paene insolubilem breui apostolus sermone dissoluit dicens: o homo! tuquis es, qui respondeas deo? et est sensus: ex eo, quod respondes deo et calumniam facis et de scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra deum et iustitiam uoluntatis eius inquiras, ostendis te liberi arbitrii et facere, quod uis, uel tacere uel loqui.

si enim in similitudinem uasis fictilis te a deo creatum putas et illius non posse resistere uoluntati, hoc considera, quia uas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? — figulus enim habet potestatem de eodem luto et de eadem massa aliud uas facere in honorem, aliud uero in contumeliam -, deus autem aequali cunctos sorte generauit et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque, quod uult, siue bonum siue malum.

in tantum autem dedit omnibus potestatem, ut uox impia disputet contra creatorem suum et causas uoluntatis illius perscrutetur. sin autem uolens deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia uasa irae apta in interitum, ut ostenderet diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quos et uocauit nos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut [*]( 7 Rom. 9, 20 13 *Rom. 9, 20 15 *Rom, 9, 21 20 *Rom, 9, 22^26 ) [*]( 1 israhel$irl 58 2 quaeritur 7T93 alt. fecisse om.A 3 ipsius g 4 elegere Ba.c. Φ abiecere Aa.c. 5 resistere s.l.m2A non potest D ad quam DB 6 contesta D 7 serm. accedens B quis] qui s 8 et est-deo in mg.58 alt. respondis AD,Ba.e.m2 respondeas 5sa.c. 9 et] eis3a.c.0 10 inquiris 93a.c. incusas g libere D arb. esse D esse (s.l.m2) arb. B 11 et—loqui om.D pr. uel] et 0 in om.<I> 12 uasi A te om.Il 14 sic om.g et de] aut D 15 eodem s in hon. fac. D 16 uero om.A equales D 17 noluntatem A 19 impie (e in ras.) A 20 si A,Tla.c. deus uoJ. AD 21notumØ 23 aptata II in] ad D ostenderit Φ 24 misericordia s 25 quos] qua TIp.c.m2 non sol. nos AØ non sol. B )

504
in Osee dicit: uocaui non plebem me am plebem meam et non dilectam dilectam, et erit in loco, ubi dictum est ei: non plebs mea uos, ibi uocab untur filii dei uiui et cetera, quae sequuntur.

si, inquit, patientia dei indurauit Pharaonem et multo tempore poenas distulit Israhelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non dei accusanda patientia est et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitatem dei in perditionem suam abusi sunt. alioquin unus est solis calor et secundum essentias subiacentes alia liquefacit, alia indurat, alia soluit, alia constringit; liquatur enim cera et induratur lutum et tamen non est caloris diuersa natura.

sic et bonitas dei atque clementia uasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israhel, indurat, uasa autem misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quae et uocauit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non saluat inrationabiliter et absque iudicii ueritate, sed causis praecedentibus, quia alii non susceperunt filium dei, alii recipere sua sponte uoluerunt. haec autem uasa misericordiae non solum populus gentium est, sed et hi, qui ex Iudaeis credere uoluerunt, et unus credentium effectus est populus.

ex quo ostenditur non gentes eligi, sed hominum uoluntates atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est per Osee: uocaui non plebem meam plebem meam, hoc est populum gentium, et, quibus prius dicebatur: \'non plebs mea\', nunc uocentur filii dei uiui. quod ne solum de gentibus dicere uideretur, etiam eos, qui ex Israhelis multitudine crediderunt, uasa misericordiae et electionis appellat. clamat enim Esaias pro Israhel: [*]( 1 *Os, 2,24 10 cf, Verg. Buc. VIII 80 22 *Os. 2,24 25 cf. Rom. 9,23 ) [*](1 osee (— eae A) ΑΠDB uocabo AD,Bp.c.m2 3 eis B,om.A ubi A 4 secuntur IIØ si ex s; m2B 6 ut] et s 7 non] et non s est pat. D 8 bonitate Bp.r. suam s ɭ. B,om. D 9 sententias A 10 pr. alia om.s 11 caera 35 pr. et om.A cal. non est g 12 dei atque clem.] et clem. dei g dei om.s aptata J7 14 alt. quae] quos A q (s.l. e in ras m2) B et om.!; 16 ueritatem (— tēDΦ) Aa.c.DΦ 17 pr. alii s.l.II alia D suscip. Aa.c.m2ΒΦ alt. aliij add. autem D,Bs.l.m2 19 pr. et] etiam g hii.93D&B 20 ex] in D elegi AD,ΠΒΦa.c. 21 dictum] scriptum B per] in g 22 oseę IIDB oseae A uocabo IID 23 populus A 24 mea] add. uos IIs.l.DB uocantur A,Bp.c.m2 25 israhelitica D 26 esayas B isaias 23D$ )

505
si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris, reliquiae saluae fienthocest:etiam si multitudo non crediderit, tamen pauci credent. uerbum enim consummatum atque breuiatum in sua deus aequitate librauit, ut humilitate et incarnatione Christi eos saluos faceret, qui in eum credere uoluissent.

hoc ipsum et in alio loco dicit Esaias: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. cumque testimonia proposuisset, quibus duplex uocatio praedicitur et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint, Israhelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis et petram scandali et ignorauerit iustitiam dei et quaerens statuere iustitiam suam iustitiae dei, qui Christus est, subici noluerit.

legi in cuiusdam commentariis sic respondisse apostolum, ut magis inplicuerit, quam soluerit quaestionem. ait enim ad id, quod proposuerat: quid ergo dicimus? numquid iniquitas apud deum? et: non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei et: cuius uult, miseretur et, quem uult, indurat et: uoluntati eius quis potest resistere? sic apostolum respondisse:\' o homo, qui terra et cinis es, audes deo facere quaestionem et, uas fragile atque testaceum, rebellas contra figulum [*]( 1 Rom. 9, 27; cf. Esai. 10, 22 3 cf. Rom. 9, 28 6 Rom. 9,29; cf. Esai. 1,9 11 cf. Rom. 9,30—33 14 cf. Rom. 10,3 1SRom.9,14 l9*Rom.9,16 20 Rom. 9,18 22 *Rom. 9,19 ) [*](1 tamq.] quasi D 2 arena IIp.r.aB reliquie isrl B fiant A,Ba.c. 4 deus om,II equalitate D liberauit (P ut] et iP. 5 eos s.i.93,om.0 6 ipsud Aa.c.m2 et s.l.m2B dixit D esayas B isaias BDΦ. d̄s Φ. 7 sabahot II sabahoth B 8 fuissemus g gomora Aa.c.m2 9 essemus g quibus ex qui iP. 10 alt. et om. Φ transiit A 12 adprehenderunt ΠΒΦ quia ex qui m2A superbierunt Dp.c. 13 xpo A crediderunt Dp.c. israhel (is s.ɭ) Φ 14 offenderint A ignorauerint A,IIa.r. 15 quae(e B)rentes (tes in ras.m2B) AB suam stat. iust. IID suam stat. iust. suam 33 iustitiae] iusticie iusticia B 16 quaeIlD estxpsS3 noluerint ADB quibusdam Aa.c.m2Φ. 17 inplicauerit TIp.c.m2D implicarit A solueret D 18 enim] autem A dicemus ADB 21 pr. uult ex uIt Φ; add. ds A indo deus ? 22 quis ex quiA 23 qui de terra iP. fac. quaest. deo g 24 reb.-figm. om.A )

506
tuum?

numquid figmentum potest dicere ei, qui se finxit: quare me sic fecisti? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? aeterno igitur silentio conticesce et scito fragilitatem tuam et deo ne moueas quaestionem, qui fecit, quod uoluit, ut in alios clemens, in alios seuerus existeret :