Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodsi deponamus grauissimam sarcinam et adsumamus nobis pennas columbae, uolabimus et requiescimus et dicitur de nobis: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri. dorsum nostrum, quod primum informe erat et graui sarcina premebatur, habeat uirorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelleguntur in eloquio - scripturarum, et regnum dei intrare poterimus.

dicunt apostoli se omnia, quae sua fuerint, dimisisse et mercedem pro hac uirtute audacter exposcunt. quibus respondit dominus: omnis, qui relinquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit. o quanta beatitudo pro paruis magna recipere, aeterna pro breuibus, pro morituris semper uiuentia et habere dominum debitorem!

si qua autem uidua habet liberos — et maxime, si nobilis familiae est —, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate, ut meminerit primum animae suae et ipsam putet esse de filiis et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat, immo Christum liberorum suorum faciat coheredem. respondebis: \'difficile, durum est, contra naturam\'. sed dominum tibi audies respondentem: qui potest capere, capiat . et si uis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis inponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium.

uis esse perfecta et in primo stare fastigio dignitatis? fac, quod fecerunt [*]( 2 cf. Ps. 54, 7 3 Ps. 67, 14 9 cf. Matth. 19, 27 etc. 11 *Matth. 19, 29 18 II Cor. 8,13 22 Matth. 19,12 25 cf. Matth. 19, 21 etc. ) [*]( 1 quod] sed B 2 pinnas 93$columbae on6.11; add. et A requiescemus ADp.c.m2,B 3 dicetur Ap.c.m2DB de om.A 4 pinnae (-e) 935 dorsi om.B meum A prius B 6 graue sarcinam s uigorem Dp.c.tn2 nitorem g 8 in eloquio] eloquia D intrare om Jl 9 se s.l.m2B fuerant AD mercede A 10 respondet B 11 reliquid 71 reliquerit g _uel] aut D aut sor. om-B 14 possedeat s 15 aeternam (m exp.) A 16 dm JJD 17 liberos ex labores s familiaAa.c.m293 18 aequal.] (ae s.l.)qual. et s aequal. eos amet et g prim. oni.A 19 animam suam D ipsa A et part.-filiis] quae sua sunt domino D 20 relinquat D 21 diff.] add. est93s.Z.m2,j est et £ .22 dm A aud. tibi g 23 et om.B 24 imponasDp.c.m2 concedas Dp.c.m2 si uis B 25 prima s )

478
apostoli, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem et nudam solamque uirtutem nuda sequaris et sola. non uis esse perfecta, sed secundum gradum tenere uirtutis ? dimitte omnia tua, quae habes, da filiis, da propinquis. nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dum modo illam scias tibi iure praelatam; quae elegerit prima.