Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Origenes in tertio uolumine Εξηγητϰῷν epistulae Pauli ad Thessalonicenses primae post multa, quae uario prudentique sermone disseruit, haec intulit, de quibus nulli dubium est et Acacium pleraque libasse: \'quid est ergo, quod scribunt Thessalonicensibus in uerbo dei Paulus et Siluanus et Timotheus: ns o s, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt?

qui sunt isti uiuentes, qui loquuntur talia? utique Paulus, non ab hominibus neque per homines apostolus, et carissimus filius eius in fide Timotheus et Siluanus, qui illis erat et affectione et uirtutibus copulatus. et hoc non solum illi, sed, quicum-que Pauli et scientia et conuersatione similis est, dicere potest: n o s, qui uiuimus, quorum corpus mortuum est propter peccatum, spiritus autem uiuit propter iustitiam et quorum mortificata sunt membra super terram, ita ut nequaquam concupiscat caro contra spiritum.

si enim adhuc desiderat caro, uiuit et, quia uiuit, desiderat et non sunt mortificata membra eius super terram, quod, si mortificata sunt, nequaquam contra spiritum concupiscunt, quae mortificationis ui huiusce modi desiderium perdiderunt. sicut igitur, qui uita caruere praesenti et ad meliora translati sunt, magis uiuunt [*](8 Origenes, Comm. ep. I ad Thessal. III 9 *I Thess. 4, 14 12 *Gal. 1, 1 14 cf. I Tim. 1, 2 17 cf. Eom. 8,10 18 cf. Col. 3, 5 19 cf. Gal. 5,17; ) [*]( 1 lectulo g uno om.C 2 altera B 3 media nocte 214 4 uent.] add. in 21 5 origenis in tercio uolumine ESNTNTI (haec omnia del. m2), seq. p. 458, 24 deinde-459, 15 iustis, tum in mg.m2 origenes in tercio uolumine EZHIHTI B orige(ex i m2r)nis xAD,Bml Εξηγ. uarie scriptum in codd. epistula T 6 thessalonicensis 21 thesalonicenses B prima A que om.T 7 disserunt 2t,Aa.r. acaicum 21A achaicium T accacium B 8 est om.T scribunt ex scribit B scribunt in 21A thesal. DB 9 dni x ■ tim. et silu. T thimot(h s.l.)eus B imotheus %Aa.c.m2 10 aduentum xC 12 iste %Aa.c.m2 13 nec TDC 14 eius fil. g 15 uirtute B hoc] ex hoc T sed etiam T 17 mortuus D propter] pro T 18 uiuet 2XA uita DC iust. om.C iusticiam ex iustificationem (add. ihu in corpore suo del.) B sunt ex est m2A 19 terra C 20 coro 21 21 illius xDCB quod si] quasi T 22 qua T que ex qui B mortificatione sua T mortificatione sui DCB 24 caruerent ex caueret m2A )

461
deposito mortis corpore et uitiorum omnium incentiuis, sic, qui mortificationem Iesu in corpore suo circumferunt et nequaquam uiuunt iuxta carnem, sed iuxta spiritum, uiuunt in eo, qui uita est, et uiuit in eis Christus, de quo scriptum est: uiuens sermo dei et efficax, qui est dei uirtus deique sapientia.

uiuunt enim, in quibus uiuit uirtus dei omni humana fragilitate deposita et in quibus uiuit sapientia, quae abscondita est in deo et in quibus uiuit et inoperatur iustitia. Christus enim factus est nobis non solum iustitia ex deo, sed et sapientia et omne, quod uirtus est. et si quidem in praesenti loco se a dormientibus et in Christo mortuis, qui hanc scribunt epistulam, separarent, uidebatur superflua adnotatio et ex uno loco adsumptum testimonium non ualeret; nunc uero eodem sensu, quia eodem et spiritu, et in prima ad Corinthios loquitur: omnes non dormiemus, omnes autem inmutabimur in momento, in motu oculi, in nouissima tuba; canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur.