Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeritis, quomodo intellegendum sit illud, quod in prima ad Thessalonicenses epistula scribitur: hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo et, mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui [*](3 cf. Ioh. 11, 25 4 Ezech. 18, 4 7 *Eccle. 8,12 10 *I Cor. 15, 51 I 12 I Cor. 15, 52 18 *I Thess. 4, 14-16 I ) [*](1 alt. non] id est non B neque 2£A apost r 2 culpa] macula B 3 eum Bp.c.m2 et s.l.B numq. dorm. om.2\'£A 4 dormire CB mort. sunt] mori possunt B 6 peccat] peccauerit T corporaDa.c.m2C 1 morte zG,Ba.c.m2 ecclesiasten A peccauit DCB 9 mortuus Da.c.C uiuit 51 D,Aa.c.m2 sciendumque quod r 10 conueniat DCB legerem (m exp.A) tylA 11 autem s.l.m2B, om.DC 12 quod z 16 dixit r quosque] que 91 quae (a exp.) A 17 queritis; add. etiam s.l.m2B intelligendus C illut %,Aa.c.mZ,om.x 18 thessolonic. 91 thesalonic. B enim] autem r uobis om.τ 19 nos] uos D 20 in adu. dom. omMAz aduentum C,Ba.r. 22 iusso τ a.c.m2; add. et C,Bs l.m2 23 descendit D discendit 2\'£,Aa.c.m2 24 primi om.U; sequuntur p. 449,4 Theod.-p. 450,11 resurr. in DCB (ct. supra) deinde nos-p. 459,15 cum iustis posita sunt inter έξηγητι et xav (p. 460, 5) in DCB )

459
uiuimus, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus.

super quo quamuis superior Acacii disputatio plenius uentilarit, tamen dicendum est, quid uideatur aliis, Theodoro uidelicet, Apollinari et Diodoro, qui unam sequuntur sententiam. quorum Diodorus haec scripsit: \'residuos atque uiuentes Paulus apostolus uocat, non quo uelit intellegi et se et alios resurrectionis tempore in corpore repperiendos, sed \'nos\' dixit pro eo, quod est \'iustos, de quorum et ego sum numero\'. ipsi enim rapientur obuiam Christo et non peccatores. \'uiuentes\' autem non iuxta tropologiam sanctos accipimus, qui peccato mortui sunt, sed omnes, quos in corpore adueniens Christus inuenerit.

quodque sequitur: non praeueniemus eos, qui dormiunt, nequaquam ad peccatores referre debemus — neque enim peccatores cum iustis rapientur obuiam Christo —, sed eos, quos mors dissoluerit. uerum quid ista perquiro et apostolicis dictis calumniam facio, cum ipse manifestissime scribat: qui residui sumus in aduentum domini? qui sint autem residui, uerbis discimus saluatoris: sicut in diebus Noe ducebant uxores et nubebant et repente uenit diluuium et tulit omnes, sic erit aduentus f il i i hominis.

quibus sermonibus adprobatur in fine mundi multos uiuos et adhuc in corporibus repperiendos. sequitur: in iussu, in uoce archangeli et mortui resurgent primi. et hoc rursum saluator in euangelio loquitur: media autem nocte sponsus uenit, qui utique uiuentes in corpore deprehendet, quando duo erunt in [*](6 Diodorus Tars. in epist. Pauli 19 cf. Matth. 24,37-39; Luc.17, 26-27 23 I Thess. 4,15 25 *Matth. 25, 6 26 *Luc. 17, 34-35 ) [*](1 quirel. s.l.m2A rel.] residui rC,Bp.c.m2 rapiemusr 2 obiam 2L4a.c.; add. in (exp.) A aere D ita] sic C 3 super] de DCB quam (n Ap.r.)- quam 9L4 4 acatii B achacii (uel potius achaici?) ex achai r uent.] dispo(u m2A)tarit MA,om.x quod VLtA 5 uidetur r alius D apolinari SIAD appollinari B apollinario C 6 secuntur B sequitur A 7 quod r uellit 9lr,Aa.e. et se] esse B 8 temporis A repp. 21A rep. (ex recipiendos B) cet. 9 iustus т:a.c.A 11 non mortui DCB 13 non] nos r praeuenimus A dormierunt g 15 rap.-diss. hoc loco omissa post p. 450,11 resurrectione (c/. adnot. crit.) leguntur in DC eos] ii uel hi ς 16 quod A 17 scribit(del.) scribi(as.l.m2)tB scribatur % aduentu DC,Bp.r. 18 sunt D 20 alt. et om.A 23 repp. (ex per- ,periendos A) WAD rep. cet. iusso 21 iussu di r iussu et g 24 hoc om.B loq. in eu. DCB 26 depraehendit UA et quando r )

460
lecto uno, unus adsumetur et alius relinquetur, et duae molentes, una adsumetur et alia relinquetur. quibus\' dictis ostenditur medio noctis securis omnibus consummationem mundi esse uenturam\'.

Origenes in tertio uolumine Εξηγητϰῷν epistulae Pauli ad Thessalonicenses primae post multa, quae uario prudentique sermone disseruit, haec intulit, de quibus nulli dubium est et Acacium pleraque libasse: \'quid est ergo, quod scribunt Thessalonicensibus in uerbo dei Paulus et Siluanus et Timotheus: ns o s, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt?

qui sunt isti uiuentes, qui loquuntur talia? utique Paulus, non ab hominibus neque per homines apostolus, et carissimus filius eius in fide Timotheus et Siluanus, qui illis erat et affectione et uirtutibus copulatus. et hoc non solum illi, sed, quicum-que Pauli et scientia et conuersatione similis est, dicere potest: n o s, qui uiuimus, quorum corpus mortuum est propter peccatum, spiritus autem uiuit propter iustitiam et quorum mortificata sunt membra super terram, ita ut nequaquam concupiscat caro contra spiritum.

si enim adhuc desiderat caro, uiuit et, quia uiuit, desiderat et non sunt mortificata membra eius super terram, quod, si mortificata sunt, nequaquam contra spiritum concupiscunt, quae mortificationis ui huiusce modi desiderium perdiderunt. sicut igitur, qui uita caruere praesenti et ad meliora translati sunt, magis uiuunt [*](8 Origenes, Comm. ep. I ad Thessal. III 9 *I Thess. 4, 14 12 *Gal. 1, 1 14 cf. I Tim. 1, 2 17 cf. Eom. 8,10 18 cf. Col. 3, 5 19 cf. Gal. 5,17; ) [*]( 1 lectulo g uno om.C 2 altera B 3 media nocte 214 4 uent.] add. in 21 5 origenis in tercio uolumine ESNTNTI (haec omnia del. m2), seq. p. 458, 24 deinde-459, 15 iustis, tum in mg.m2 origenes in tercio uolumine EZHIHTI B orige(ex i m2r)nis xAD,Bml Εξηγ. uarie scriptum in codd. epistula T 6 thessalonicensis 21 thesalonicenses B prima A que om.T 7 disserunt 2t,Aa.r. acaicum 21A achaicium T accacium B 8 est om.T scribunt ex scribit B scribunt in 21A thesal. DB 9 dni x ■ tim. et silu. T thimot(h s.l.)eus B imotheus %Aa.c.m2 10 aduentum xC 12 iste %Aa.c.m2 13 nec TDC 14 eius fil. g 15 uirtute B hoc] ex hoc T sed etiam T 17 mortuus D propter] pro T 18 uiuet 2XA uita DC iust. om.C iusticiam ex iustificationem (add. ihu in corpore suo del.) B sunt ex est m2A 19 terra C 20 coro 21 21 illius xDCB quod si] quasi T 22 qua T que ex qui B mortificatione sua T mortificatione sui DCB 24 caruerent ex caueret m2A )

461
deposito mortis corpore et uitiorum omnium incentiuis, sic, qui mortificationem Iesu in corpore suo circumferunt et nequaquam uiuunt iuxta carnem, sed iuxta spiritum, uiuunt in eo, qui uita est, et uiuit in eis Christus, de quo scriptum est: uiuens sermo dei et efficax, qui est dei uirtus deique sapientia.

uiuunt enim, in quibus uiuit uirtus dei omni humana fragilitate deposita et in quibus uiuit sapientia, quae abscondita est in deo et in quibus uiuit et inoperatur iustitia. Christus enim factus est nobis non solum iustitia ex deo, sed et sapientia et omne, quod uirtus est. et si quidem in praesenti loco se a dormientibus et in Christo mortuis, qui hanc scribunt epistulam, separarent, uidebatur superflua adnotatio et ex uno loco adsumptum testimonium non ualeret; nunc uero eodem sensu, quia eodem et spiritu, et in prima ad Corinthios loquitur: omnes non dormiemus, omnes autem inmutabimur in momento, in motu oculi, in nouissima tuba; canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur.

hoc, quod m praesenti loco scriptum est: in tuba dei descendet de caelo, conpara illi, quod ad Corinthios dicitur: in nouissima tuba; canet enim, illi autem, 20 quod ad Thessalonicenses legitur: et mortui in Christo [*](1 cf. Rom. 7, 24 cf. II Cor. 4,10 3cf. loh. 11,25; 14,6 4*Hebr.4,l2 5 cf. I Cor. 1, 24 8 cf. I Cor. 1, 30 13 *I Cor. 15, 51-52 17 I Thess. 4, 15 19 I Cor. 15, 52 20 *I Thess. 4,15 ) [*]( 1 que A 2 circumferuntur (ur exp.) x cirferunt (?) 91 et om.O 3 eo] eum C 4 est om.1: uiuens est C 6 omnes A hoi (h eras.) B umana D 7 alt. in s.l.2t uiuit] uiuit sapientia r inoperatur (in exp.) x in quibus operatur B operatur ç. 8 nobis est B ex] est D 10 se] si SK4 11 separent A separant x et notatio x et omMA 12 ualere x nunc uero] si nunc r et eodem r 13 et om. τC corintios 21 a.c.B corintheos r 14 in mom.- 20 legitur] in praesenti loco scriptum est: in tuba dei discendit de caelo, conpara illi, quod ad corinthe(i m2)os in momento et in motu oculi, in nouissima tuba canet hoc autem, quod in praesenti loco scriptum est: canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmotabimur, in tuba dei discendit de caelo, conpara illi, quod ad corinthe(i jn2)os loquitur r momentu yta.e.A momento et r 15 in motu] in ictu B in ictu in motu (mutu 31 motu ex muto rn2A) 2IA enim tuba DCB 16 resurgunt D 17 hoc autem r 18 descendit DC discendit 2lr,Aa.c.m2 19 loquitur r scribitur DCB enim tuba CB illi autem] illut (d m2A) 2IA 20 thessalonicensis 21 te(the B)salonicenses AB )

462
resurgent primum, hoc, quod ad Corinthios scriptum est: et mortui resurgent incorrupti.

porro, quod sequitur: deinde nos, qui uiuimus, qui residui sumus, illis respondet: et nos inmutabimur, quorum utrumque sic intellegi potest: nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, et nos, qui inmutabimur et non sumus ex his, qui appellantur mortui, sed uiuimus, idcirco praesentiam dei non in morte, sed in uita praestolamur, quia de Israhelitico genere sumus et electae sunt de nobis reliquiae, de quibus olim dominus loquebatur: dereliqui mihi septem milia, uiros, quinon curuauerunt genua Bahal.

in Iohannis quoque euangelio uiuorum et non uiuorum duplex ordo describitur; omnis, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet; et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in aetern u m. si uiuos ita intellegimus, ut a nobis dictum est, dormientes et in Christo mortuos illos esse credamus, qui, cum uelint in Christo uiuere, tamen peccato mortui sunt. sin autem reliquiae et electio secundum gratiam appellantur uiuentes, qui non ita credunt nec de Israhelitica nobilitate generati sunt, dormientes et mortui appellabuntur in Christo.

Sunt, qui hunc locum ita edisserant: uiui appellantur, qui numquam peccato sunt mortui; qui autem peccauerunt et in eo, quod peccauerunt,: mortui sunt et postea conuersi ad paenitentiam purgant antiqua delicta, mortui appellantur, quia peccauerunt, in Christo autem mortui, quia plena ad deum mente conuersi sunt. porro, qui uiuunt et habent testimonium fidei et necdum receperunt promissionem dei, qui et de aliis quiddam melius cogitauit, ut non [*]( 2ICor. 15,52 3 *I Thess- 4,16 4 I Cor-15, 52 9 *Rom. 11, 4; cf. III Reg. 19, 18 12 *Ioh. 11, 25—26 17 cf. Rom. 11,5 26 cf. Hebr. 11, 39-40 ) [*]( 1 primi r CB hoc e st r corintios B corintheos za.c.m2 thess(s J.)alonicen- si(e m2A)s 21A 3 dein D 4 illi B respondit 2L4 5 alt. qui-sumus om.A aducntu x 6 alt. qui] quae 21 Aa.c. 7 domini xDC 8 praestul. 2lr 9 dom. ol. g 10 uirorum rB 11 genu DCB baal xDC ante bahal A 13 uiuet] uiuit (alt. i s.lM) Aa.c.m2 14 uiuit] uiuet 2IA 15 ut iam DCB 16 cum om.A uellint %Aa.c. 19 et non x appellabantur A appellantur xB 22 mortui sunt A, ? 21 et in eo quod peccauerunt om.A, ? 2t 23 quod pecc. om.7: 24 quia] qui r peccauerant D,Bp.c.m2 25 dum x 26 uiuent r 27 repromissionem x mel. quiddam g cogitabit D cogitant B ut] et A )

463
absque his, qui iusti sunt, coronentur, in eo habebunt beatitudinem, quod fruuntur bono conscientiae et uiuunt et relicti sunt in aduentu domini saluatoris.