Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et Paulum uolunt scribere in prima ad Thessalonicenses epistula: nos, qui uiuimus, qui residui erimus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormiunt, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli, in tuba dei descendet de caelo et mortui in Christo resurgent primum, deinde nos, qui uiuimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam domino in aerem et sic semper cum domino erimus u s.

et ex his dictis probare conantur Paulum et, qui cum eo scribebant epistulam, putasse se non esse morituros, sed repperiendos die consummationis in corpore. quod si uerum est, errauit Paulus et [*]( 9 *I Cor. 15, 51 15 *I Thess. 4, 14-16 ) [*]( 1 opproprium U,A. (obprobium m2) qui-semp. del. B, ponunt post 8 lectionem 21A 2 pr. resurgunt %A oppr. et coni. sempiternam C obproprium Sl,Aa.c.m2 alt. resurgunt r 3 aet. gl.] gl. sempiternam r qua] quam DC sunt om:r commo(u m2)tabuntur T 4 intellegenda sint (n s.l.m2) x a nobis DCB tamen T 5 susc. qui om.A resurgunt C surgent A 8 lect.] cf. adnot. adl. 1 qua r 11 repp. tyA rep. cet. 12 pr. omnes]add. in nomine in mg. m2 A 13 dicitur om.7: primus C moriendo id x 14 paulus uoluit B th(h s.l.A)es- salonicensis 2L4 tesalonicenses B 16 eos om.z 17 dormierunt CB 18 et in uoce DB et uoce C et in tuba TCB descendit D,Ba.c.m2 discendit r diCe m2A)scendens 91A 19 res. in xpo x primi B 22 pr. dom.] xpo B xpo dno r in aera C,om,7: 23 pr. et om.D probare om,7: conatur 2L4 apostolum Paulum g eo s.l,B. 24 epla D sed] se Ap.c. repp.$IA rep. cet. 25 in die g paul. err. r J )

455
humana aestimatione deceptus est, ut arbitraretur se inueniendum in corpore; quod falsum rerum exitus adprobauit. hoc intellexerant et ipsi Thessalonicenses sacramenta sermonis mystici nescientes et coniecturis uariis fluctuabant dicebantque: \'si Paulus inueniendus in corpore est, proximus est dies iudicii\'.

unde corrigit eos secundam epistulam scribens: rogamus uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, ut non cito mente moueamini nec terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini. ne quis uos seducat ullo modo, quoniam, nisi discessio uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur super omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostendens se, tamquam sit deus. non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam uobis?

quibus dictis hoc agit, ut eos reuocet ab errore, ne putent diem adpropinquare iudicii et id, quod scripserat: nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, aliter intellegant, quam intellegi uoluit ipse, qui scripsit. neque enim fieri potest, ut, qui ad Timotheum scripserat: ego iam delibor et tempus resolutionis meae instat, putaret se in carne perpetuum et numquam esse moriturum et de uita terrena statim ad regna caelestia transiturum, praesertim cum ad Romanos scribens eadem dixerit: quis me liberabit de corpore mortis [*]( 6 *II Thess. 2, 1-5 20 *I Thess. 4, 14 24 II Tim. 4, 6 28 Rom. 7, 24 ) [*]( 1 extim. D est (s.l.m2) deceptusr 2 falsum esse C ad(p 2I)probabit 2Iz 3 thessalonicensis 21,Aa,c.m2 thesalonicenses B 5 alt. est om,\'t corregit 9It, Aa.c.m2 6 rogo DB 7 nostri omSHA nostram] nostri g 8 mou. mente DC mou. auestro sensu B 9nec] neque B 11 per nos missam B 12 discensioWAC dissensio D,B (post uenerit ex dissessio) 14 et s.l.m2A 21 aduentum A 23 intelligi ex intelligere m2B ille B enim om.1: 24 thimoteum B ego enim C delebor 51,Aa.e.m2 25 se] et se B perp. om.CB 26 pr. et om.B terr. ista r 27 cum et DB 28 libera.uit %D,Aa.c. )

456
huius? et ad Corinthios: habitantes in corpore peregrinamur a domino. magis autem uolumus exire de corpore et esse cum domino.

qui haec dicebat, utique nouerat se esse moriturum. melius est igitur spiritaliter sentire, quod scriptum est, et dormitionem in praesenti loco non mortem accipere, per quam anima a corpore separatur, sed peccatum post fidem et offensam dei dormitionemque post baptismum, de qua et ad Corinthios loquebatur: ideo inter uos multi infirmi sunt et dormiunt plurimi et in alio loco: ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt; qui cum mortui sint, non sunt perpetua morte perituri, quia non mortali crimine continentur, sed leui modicoque peccato.

quod et alius sanctus uitare cupiens loquebatur: ne forte obdormiam in morte. est enim somnus peccati, qui ducit ad mortem, et est alia delicti dormitio, quae morte non stringitur. qui ergo uixerit ea uita, quae dicit: \'ego sum uita\' — etenim. uita nostra abscondita est cum Christo in deo —, et numquam ab ea fuerit separatus nec ad mortem usque peccauerit, iste de uiuentibus et semper uiuentibus esse dicitur, de quibus et -saluator in euangelio Iohannis mystico sermone testatur: qui credit in me, non morietur in aeternum.

unde et apostolus domini sui calcans uestigia ea docuit discipulos, I quae didicit a magistro. omnes itaque non dormiemus. qui enim omni I custodia seruat cor suum et ad Christi praecepta uigilat mandatique I eius memor est dicentis: uigilate, quia nescitis, qua hora fur ueniat, et in alio loco: ne dederis somnum I [*]( 1 *II Cor. 5, 6 2 *II Cor. 5, 8 8 *I Cor. 11, 30 9 I Cor. 15, 18 13*Ps. 12,4 14 cf. Prou. 12, 28 16 cf. Ioh. U, 25; 14, 6 *Col. 3, 3 20 loh. 11, 26 23 cf. Prou. 4, 23 25 *Matth. 24, 42 (43) 26 *Prou. 6, 4—5 ) [*]( 1 corintios B-theos ra.c.m2 2 deo DCB exire ex exhibere A 3 esse] praesentes (add, esse s.l.m2) B 4 nou. ut. C se esse] esse (add. se s.l.m2)x spiritualiter B 5 et om.C dormitationem T 6 per quam] qua r animam A 8 et omM.A corintheos T chorintios B ideo et x et ideo g inter .om. T 10 et om-B 11 in mortali; 14 morte] mortem xD 15 delicta C stringetur r 16 dicit ex ducitur r 17 domino r nequaquam r 18 fuerit ab ea t fueris D morte D 19 de-dic. ponit post 20 Ioh. T et semp. uiu. om-B dicetur DCB 21 credidit r mor.] add. et omnis qui uiuit et credit in me (in me pm-DC) non mor. DCB 22 apost. paulus r eo A 25 es D uig. itaque r )

457
oculis tuis et palpebris tuis dormitationem, ut saluus fias quasi caprea de uinculis et quasi auis de laqueis, iste non dormiet.

cum igitur quidam non dormiant, qui semper in Christo uiuunt et uigilant, sequitur, ut nequaquam omnes dormiant et e contrario omnes inmutentur non inmutatione gloriae, quae proprie sanctis debetur, sed ea inmutatione, qua corruptiuum hoc incorruptiuum efficitur, ut uel poenas uel praemia recipiat sempiterna. quod etsi dormierit aliquis in Christo et neglegentiae somno obdormierit, debet audire, quod scriptum est: numquid, qui dormit, non resurget ? qui uero non dormit, sed uigilat et semper uiuit in Christo, de uita ad uitam transiet siue rapietur in nubibus, ut semper cum domino sit.

de istius modi dormientibus Lazarus erat, de quo dominus ait: Lazarus, amicus noster, dormit. etde hoc dormiente dicebat ad Martham: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. qui enim tota in Christo mente confidit, etiam si ut homo lapsus mortuus fuerit in peccato, fide sua uiuit in.perpetuum. alioquin mors ista communis et credentibus et non credentibus debetur aequaliter et omnes pariter resurrecturi sunt, alii in confusionem aeternam, alii ex eo, quod credunt, in sempiternam uitam.

et sic stare potest, ut, qui credit in Christo, non moriatur et, etiam si mortuus fuerit, uiuat in perpetuum, quod iuxta corporalem mortem excepto Enoch et Helia nulli contigisse perspicuum est. qui autem fidei magnitudine semper uiuunt in Christo, [*]( 10 *Ps. 40, 9 12 cf. I Thess. 4, 16 13 Ioh. 11, 11 15 Ioh. 11,25-26 21 cf. Dan. 12, 2 24 cf. Gen. 5, 24; IV Reg. 2, 11 ) [*]( 1 et] aut T alt. tuis] tui A 3 aues A iste-quidam om.A 4 dor- mitant A qui—5dormiant om.τ 5 e s.l.m2 B ex τ inmutationem A 6 deb: sanctis g 7 in corruptionem r efficietur B 8 aeterrena (re exp.) A, ? 91 quodsi et xDC et om xD 9 sompno B,om,T 10 non-dormit om.%A resurget] adiciet (ex-at) ut resurgat B 11 transit %A 12 siue] sed T rapiatur 9XA rapitur T in] cum D _14 et om.DB de om.A dicit C 16 uiuet] uiuit U,Αα.c.m2 17 in xpo tota mente T tota in xpo (add. fide s.l.m2A) 21A tota mente in Christo g 18 si ut] sicut -ca.c.D 19 alioquin (s.l. ■ i - alias) T alioqui C ita DC commonis xa.c.ni2 comunis UAB; add. est in ras.m2B 20 surrecturi C 22 uit. aeternam r 23 morietur D et om.-cB uiuet r uiuit D 24 enoc xB elia Wa.c.C 25 est s.l.B uiuent x )

458
non dormient, non morientur, sed imitatores erunt uitae apostolicae, qui absque ulla culpa uixerunt in lege iustitiae et ad fidem domini transeuntes credentesque in eo, qui uita uocatur et resur.rectio, numquam dormiere, numquam mortui sunt. anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. sicut igitur anima, quae peccat, uiuente corpore mortua est et eadem die, qua peccauerit, dormit in mortem dicente Ecclesiaste: qui peccauerit, mortuus est ex tunc, sic anima, quae Christi praecepta seruauerit, etiam si corpus mortuum fuerit, uiuet in aeternum.

hoc autem sciendum, quod magis conueniet ueritati ita legere: omnes quidem dormiemus, non omnes autem inmutabimur, maxime quia sequitur: mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. si enim omnes sunt inmutandi iuxta alteram lectionem, quomodo postea dicitur quasi praecipuum atque priuatum et proprie apostolorum: et nos inmutabimur? quando autem dicit \'nos\', sanctos quosque significat\'.

Quaeritis, quomodo intellegendum sit illud, quod in prima ad Thessalonicenses epistula scribitur: hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo et, mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui [*](3 cf. Ioh. 11, 25 4 Ezech. 18, 4 7 *Eccle. 8,12 10 *I Cor. 15, 51 I 12 I Cor. 15, 52 18 *I Thess. 4, 14-16 I ) [*](1 alt. non] id est non B neque 2£A apost r 2 culpa] macula B 3 eum Bp.c.m2 et s.l.B numq. dorm. om.2\'£A 4 dormire CB mort. sunt] mori possunt B 6 peccat] peccauerit T corporaDa.c.m2C 1 morte zG,Ba.c.m2 ecclesiasten A peccauit DCB 9 mortuus Da.c.C uiuit 51 D,Aa.c.m2 sciendumque quod r 10 conueniat DCB legerem (m exp.A) tylA 11 autem s.l.m2B, om.DC 12 quod z 16 dixit r quosque] que 91 quae (a exp.) A 17 queritis; add. etiam s.l.m2B intelligendus C illut %,Aa.c.mZ,om.x 18 thessolonic. 91 thesalonic. B enim] autem r uobis om.τ 19 nos] uos D 20 in adu. dom. omMAz aduentum C,Ba.r. 22 iusso τ a.c.m2; add. et C,Bs l.m2 23 descendit D discendit 2\'£,Aa.c.m2 24 primi om.U; sequuntur p. 449,4 Theod.-p. 450,11 resurr. in DCB (ct. supra) deinde nos-p. 459,15 cum iustis posita sunt inter έξηγητι et xav (p. 460, 5) in DCB )

459
uiuimus, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus.

super quo quamuis superior Acacii disputatio plenius uentilarit, tamen dicendum est, quid uideatur aliis, Theodoro uidelicet, Apollinari et Diodoro, qui unam sequuntur sententiam. quorum Diodorus haec scripsit: \'residuos atque uiuentes Paulus apostolus uocat, non quo uelit intellegi et se et alios resurrectionis tempore in corpore repperiendos, sed \'nos\' dixit pro eo, quod est \'iustos, de quorum et ego sum numero\'. ipsi enim rapientur obuiam Christo et non peccatores. \'uiuentes\' autem non iuxta tropologiam sanctos accipimus, qui peccato mortui sunt, sed omnes, quos in corpore adueniens Christus inuenerit.

quodque sequitur: non praeueniemus eos, qui dormiunt, nequaquam ad peccatores referre debemus — neque enim peccatores cum iustis rapientur obuiam Christo —, sed eos, quos mors dissoluerit. uerum quid ista perquiro et apostolicis dictis calumniam facio, cum ipse manifestissime scribat: qui residui sumus in aduentum domini? qui sint autem residui, uerbis discimus saluatoris: sicut in diebus Noe ducebant uxores et nubebant et repente uenit diluuium et tulit omnes, sic erit aduentus f il i i hominis.

quibus sermonibus adprobatur in fine mundi multos uiuos et adhuc in corporibus repperiendos. sequitur: in iussu, in uoce archangeli et mortui resurgent primi. et hoc rursum saluator in euangelio loquitur: media autem nocte sponsus uenit, qui utique uiuentes in corpore deprehendet, quando duo erunt in [*](6 Diodorus Tars. in epist. Pauli 19 cf. Matth. 24,37-39; Luc.17, 26-27 23 I Thess. 4,15 25 *Matth. 25, 6 26 *Luc. 17, 34-35 ) [*](1 quirel. s.l.m2A rel.] residui rC,Bp.c.m2 rapiemusr 2 obiam 2L4a.c.; add. in (exp.) A aere D ita] sic C 3 super] de DCB quam (n Ap.r.)- quam 9L4 4 acatii B achacii (uel potius achaici?) ex achai r uent.] dispo(u m2A)tarit MA,om.x quod VLtA 5 uidetur r alius D apolinari SIAD appollinari B apollinario C 6 secuntur B sequitur A 7 quod r uellit 9lr,Aa.e. et se] esse B 8 temporis A repp. 21A rep. (ex recipiendos B) cet. 9 iustus т:a.c.A 11 non mortui DCB 13 non] nos r praeuenimus A dormierunt g 15 rap.-diss. hoc loco omissa post p. 450,11 resurrectione (c/. adnot. crit.) leguntur in DC eos] ii uel hi ς 16 quod A 17 scribit(del.) scribi(as.l.m2)tB scribatur % aduentu DC,Bp.r. 18 sunt D 20 alt. et om.A 23 repp. (ex per- ,periendos A) WAD rep. cet. iusso 21 iussu di r iussu et g 24 hoc om.B loq. in eu. DCB 26 depraehendit UA et quando r )

460
lecto uno, unus adsumetur et alius relinquetur, et duae molentes, una adsumetur et alia relinquetur. quibus\' dictis ostenditur medio noctis securis omnibus consummationem mundi esse uenturam\'.

Origenes in tertio uolumine Εξηγητϰῷν epistulae Pauli ad Thessalonicenses primae post multa, quae uario prudentique sermone disseruit, haec intulit, de quibus nulli dubium est et Acacium pleraque libasse: \'quid est ergo, quod scribunt Thessalonicensibus in uerbo dei Paulus et Siluanus et Timotheus: ns o s, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt?

qui sunt isti uiuentes, qui loquuntur talia? utique Paulus, non ab hominibus neque per homines apostolus, et carissimus filius eius in fide Timotheus et Siluanus, qui illis erat et affectione et uirtutibus copulatus. et hoc non solum illi, sed, quicum-que Pauli et scientia et conuersatione similis est, dicere potest: n o s, qui uiuimus, quorum corpus mortuum est propter peccatum, spiritus autem uiuit propter iustitiam et quorum mortificata sunt membra super terram, ita ut nequaquam concupiscat caro contra spiritum.