Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mysterium dixit, ut adtentiorêS faceret auditores de resurrectione plenius disserturus. dormitio autem mortem istam, quae communis est omnium, significat. unde rectissime posuit, quod omnes dormiamus, id est moriamur, sicut supra dixerat: quomodo in A dam omnes moriuntur, sic in Christo omnes uiuificantur.
cumergo omnes morituri sint, audite sacramenta, quae dico: omnes quidem moriemur, sed non omnes inmutabimur. canet enim tuba — haud dubium, quin angelus septimus — et mortui resurgent incorrupti. si autem incorrupti erunt mortui, quomodo non inmutabuntur, cum incorruptio ipsa mutatio sit ? sed hic commutatio, qua Paulus mutandus et sancti sunt, glorificatio intellegitur. incorruptio autem idcirco communis est omnium, quia in eo miserabiliores erunt peccatores, ut ad tormenta perpetui sint i et non mortali et corruptibili corpore dissoluantur.