Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodque iungit et dicit: in nouissima tuba; canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. oportet enim corruptiuum hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem, duplicem habet intellegentiam, ut clangor tubae aut uocis indicet magnitudinem iuxta illud, quod scriptum est: sicut tuba exalta uocem tuam, aut apertam omnium resurrectionem iuxta id, quod in euangelio legimus: tu autem, quando facis elemosynam, noli tuba canere ante te, hoc est: abscondite fac misericordiam et in secreto, ne uidearis de alterius miseria gloriari.

quaerimus autem, cur ad nouissimam tubam mortuos scripserit resurrecturos. quando enim nouissima dicitur, utique aliae praecesserunt. in Apocalypsi Iohannis septem angeli describuntur cum tubis et unoquoque clangente, primo uidelicet, secundo et tertio et quarto et quinto et sexto, quid per singulos actum sit, indicatur. nouissimo autem, id est septimo, claro tubae strepitu personante mortui suscitantur corpora, quae prius habuerant corruptibilia, incorrupta recipientes.