Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Didymus non pedibus, sed uerbis in Origenis sententiam transiens contraria uia graditur. ecce mysterium uobis loquor: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmuta b imur. quod ita disseruit: \'si non indigeret resurrectio interprete nec obscuritatem haberet in sensibus, numquam Paulus apostolus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem dormiemus - id est moriemur -, non omnes autem — sed soli sancti — inmutabimur.