Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Apollinaris licet uerbis aliis eadem, quae Theodorus, adseruit: quosdam non esse morituros et de praesenti uita rapiendos in futuram, ut mutatis glorificatisque corporibus sint cum Christo, quod nunc de Enoch et Helia credimus.

Didymus non pedibus, sed uerbis in Origenis sententiam transiens contraria uia graditur. ecce mysterium uobis loquor: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmuta b imur. quod ita disseruit: \'si non indigeret resurrectio interprete nec obscuritatem haberet in sensibus, numquam Paulus apostolus post multa, quae de resurrectione locutus est, intulisset: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem dormiemus - id est moriemur -, non omnes autem — sed soli sancti — inmutabimur.