Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quaeritis, quo sensu dictum sit et quomodo in prima ad Corinthios epistula Pauli apostoli sit legendum: omnes quidem dormiemus, non autem omnes inmutabimur an iuxta quaedam exemplaria: non omnes dormiemus, omnes autem inmutabimur; utrumque enim in Graecis codicibus inuenitur.

super quo Theodorus Heracleotes, quae urbs olim Perinthus uocabatur, in commentariolis apostoli sic locutus est: omnes quidem non dormiemus. omnes autem inmutabimur. Enoch enim et Helias mortis necessitate superata ita, ut erant in corporibus, de terrena conuersatione ad caelestia regna translati sunt.