Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec loquor non in suggillationem operum tuorum uel quod extenuem liberalitatem et elemosynas tuas, sed quod nolim te inter saeculares esse monachum et inter monachos saecularem totumque a te expetam, cuius audio mentem diuino cultui deditam. si huic consilio nostro uel amicus uel adsecula uel propinquus renititur et te ad delicias splendentis mensae reuocat, intellegito eum non de tua anima, sed de suo uentre cogitare et omnes opes lautaque conuiuia subita morte finiri.

octo et sex annorum intra uigmti dies duas filias amisisti et arbitraris senem diu posse uiuere ? cuius ut aetas longa tendatur, audiet Dauid: dies uitae nostrae septuaginta anni; si autem amplius, octoginta et, quicquid supra est, labor et dolor est. felix et omni dignus beatitudine, quem senectus Christo occupat seruientem, quem extrema dies saluatori inuenerit militare, qui non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta, cui in introitu paradisi dicetur: \'recepisti mala tua in uita tua, nunc autem hic laetare\'. [*]( 3 Leu. 11, 44; 19, 2 4 cf. Matth. 19, 27 etc. 6 cf. Matth. 19, 28 etc. 17 *Ps. 89,10 21 Ps. 126, 5 23 cf. Luc. 16, 25 ) [*](1 ad om.2D exstruis I extra uis s monastiria Φa.c.; add. et ς multas W 3 stote W quia et IDB quoniam g 5 sint g (legi nequit in 21) reciam W 6 leg. eos g 7 dimiserunt I 8 hoc ØB sugillationem WB suggill (l Σ) atione ΣD suggulillationem U quo W 9 extenuam s libertatem D; add. tuam SDipB ele (i lV) mosinas 2WB elimosinam s tuam Φ quo 21 te nolim g noliD nollem (ex nollim ip) ipB 10 saec.—monachos om.Φ 11 exp. a te I odio W, !.Pa.c. cultu ex cultos m2D 12 adsaeculaSt assecla B tert. uel om.IDB 13 spl. mensae] uelad splendentem niensam D auocatD 14etom.1V lautaeque D lutaque W 16 cuius auditas ut aetas ip ut om.W temptatur 4\' 17 audi et DB audiet a I audit a 21 (?) sept.]CXX2I 18 sin B oct. anni 1 LXX W et ex ut$quid quod W quid s. I.$19 superest IDB supra s alt. est om.D omne Ia.c.WØ 20 occupet g 21 saluatore h inuenit (-niet m2I) 2D militari D militantem WB 22 loquitur s pr. in s.l.m2Σ,om.DΦ 23 pr. tua om.DB .* )

444
[*]( 3 ) nec enim ulciscetur dominus bis in eadem re. diuitem purpuratum gehennae flamma suscepit; Lazarus pauper et plenus ulceribus, cuius carnes putridas lambebant canes et uix de micis mensae locupletis miserabilem sustentabat animam, in sinu Abrahae recipitur et tanto patriarcha parente laetatur. difficile, immo inpossibile, ut et praesentibus quis et futuris fruatur bonis, ut et hic uentrem et ibi mentem inpleat, ut de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, ut et in terra et in caelo appareat gloriosus.