Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Diues quondam dominus et ditior pater subito orbus et nudus est. cumque in omnibus his, quae contigerant ei, non peccasset coram domino nec quicquam locutus esset insipiens, exultans deus in uictoria famuli sui et illius patientiam suum ducens triumphum dixit ad diabolum: animaduertisti famulum meum Iob, quia non est quisquam similis illi super terram? homo innocens, uerax dei cultor, abstinens se ab omni malo et adhuc perseuerat in innocentia.

pulchre addidit: et adhucperseuerat in innocentia, quia difficile est pressam malis innocentiam non dolere et in hoc ipso fide periclitari, quod se uideat iniuste sustinere, quod patitur. ad quae respondens diabolus domino ait: corium pro corio et omnia, quae habuerit homo, dabit pro anima sua. sed extende manum tuam et tange ossa et carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi.

callidissimus aduersarius et inueteratus dierum malorum nouit alia esse, quae extrinsecus sint et a philosophis quoque mundi ddtdpoQa, hoc est indifferentia, [*]( 8 *Hiob 2, 3 15 *Hiob 2, 4-5 19 cf. Dan. 13 (Sus.), 52 ) [*](1 der. subst. g substantia$est s.l. $, om.g et] ut ΣD, Φa.c. temtarisSt tempterisl\' tenteris g 2 necdum ex nec I enim om.Σ D 4 dominus ex domi Σ,om.Φ orbatus (in mg.m2 III orbus).J: 5qaae] qaiTF contingerant W 6 dom. nec] nec (seq. s. I. dno) Φ qui quam W ins. loco esset B est9l dominusJZ) uictoriam.J:a.r.D 7 illius] filii Σa c.m2D pacientia W paenitentiam 21 suamN triumphum] gla (= gloriam) U dicit ΣD) 8 ad om,.J:D diabulum ex-Io s diabo (u .J:a.c.) loID animaduerte (alt. e in ras. 4 litt.)$9 estl sitD ei similis g 10 uerus ID 11 perseuerat (at in ras. m2)B—ueransU in s.l.Φ,om. 21 (?)D 12pulchre—innoc. om.WWD etom.ØB perseuerans g 13 est om.B pressumJ pressa DΦ malis in ΣΦ inno- centia ID 14 in hoc ipso fide non W non (s.l.m2) in hoc ipso fide B (sed negandi particula ante dolere posita pertinet etiam ad periclitari) in om..J:D fida Ip.c.m2 quodJquoJD uidet la c.m2D iniusti P 15 ad quae] atque?(D 16 et s.l.m2IB, om Ws omniaque (sine quae) W habet ID 18 os D eius et camem D eius om. ΣΦ 20 sint] s B 21 filiosofis SC adiaforaSlB nominantur (a in ras. m2) B, orn.ZD )

438
nominentur, in eorumque amissione atque contemptu perfectam non esse uirtutem, alia, quae intrinsecus et de se data cogunt dolere perdentem. unde audacter dei rennuit praedicationi et dicit , nequaquam eum debere laudari, qui nihil de se, sed totum extra I se dederit, qui pro corio suo coria obtulerit filiorum, deposuerit marsuppium et fruatur corporis sanitatem.

unde intellegit prudentia tua usque ad hunc terminum peruenisse temptationes tuas et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle omniaque, quae habeas, paratum esse dare pro anima tua, necdum autem extentam in te manum dei nec tactas carnes nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemescere et in faciem dei benedicere pro eo, quod est maledicere. unde et Nabutha in Regum libris benedixisse dicitur deum et regem et idcirco lapidatur a populo.

sciens autem dominus athletam suum, immo uirum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine posse superare: ecce, inquit. trado illum tibi; tantum animam ipsius custodi. caro uiri sancti datur in diaboli potestatem et animae sanitas reseruatur, ne, si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius, qui statum mentis euerterat.