Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius ciuitatis exaudi. iam perdidistis uestra uocabula et mutuo ex uobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur uos sibi diuidere et priuatam uestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. tu esto cum matre, sit ille cum fratre. audentius diligis sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.

quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec uoce libera proclamabit: \'quid alienum seruum obsides? quid ministrum Christi tuum famulum facis ? respice ad populum, singulorum facies intuere. ille in ecclesia legit et te aspiciunt uniuersi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procacitatem libertatem uocas. facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere\'.