Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius ciuitatis exaudi. iam perdidistis uestra uocabula et mutuo ex uobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus. hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur uos sibi diuidere et priuatam uestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem. tu esto cum matre, sit ille cum fratre. audentius diligis sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.

quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec uoce libera proclamabit: \'quid alienum seruum obsides? quid ministrum Christi tuum famulum facis ? respice ad populum, singulorum facies intuere. ille in ecclesia legit et te aspiciunt uniuersi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procacitatem libertatem uocas. facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere\'.

Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas. egone suspiciosus, egone maliuolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu neglegens, dissoluta, contemptrix, quae annis nata uiginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi [*]( 17 *Hier. 3, 3 ) [*]( 1 uideat et (eat et in ras. m2) B et inuiset KWP et inuisat in ras. m2 B, s. I. m2Z, om. D arb. am. in mg. m2B arbitros om.ID 2 bonarum (rum eras.)B bonum Za.c.D conscientiam Σ a.c. Ψ—tiae Σp.c.D nullos ex nullus y oculusDP fugiat-D fugit W,Bp.c. 3 tacentes (ex—tis m2B)IDB 4 pr. uel] ut 1D locuntur W loquantur P loquatur IDB 6 perdidisti K*Pa.c.,D mutuo]nutuW exom.IDB 7 haec g hoc et W frat. aud. et mat. Z audite et K 8 ibi Za.c.m2D uidere B 10 audientius lIJa.r.B auidi- (alt. i eras.) entius W diliges g amabit (b in ras. m2) B amauit D 11 filii ex filium Ψ 12 haec tibiZDB proclamauit DB 13 fam. tibi fac. min. xpi D tuum fam.] fam. tibi Dg 15 leget D,Ba.c.m2 et ex ea K in lP nisi ex ni 2, om.W plene (1 exp.)B plena ZD 16 ded.] add. te s.l.W decoreD pot B putes W contempta ZDB contemptam W 17 procacitate B liberalitatem Za.c.m2DB 18 nesc B inescis Yl nescis ex podera (sic) W 19 mali- j uolum W suspitiosum ZB tert. iter.] et ZWDB 22 contemtrix Wp.r.Dj annos g uig. et quinqueKIP XXV cet. uig. quinque g i )

433
cassibus inclusisti? optimum re uera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen uel cano capite ab aperta defendat ignominia!