Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Respondebis: \'unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos ?\' fratris hoc tui mihi narrauere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit ! sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. dolet sibi praelatum iuuenem, non quidem comatum, non uestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, [*](2 pestem K facias D 4 balnea W maritatas ZW,Dp.c.B (atas in ras.m2) maritos g adu (o m2WB)lescentulas ΣΒ,Wp.c.m2 quae etsi IDB 5 ded.] feceri(ex e Z)s IDB de (s.l.m2IB) forme IDB de forma g portes ex potes Wm2 rogaris W rogaueris (au exp.) B 6 inhonesta P persequetur W -7 puella Ia.r.Dp.c.m2 animę W 9 de om.B 10 et aper.] ut appareat B 11 formonsum K, I a. r.\\ add. ista omnia iuuenis ardentilis ad tuum armauit stuprum in mg. inf. m22 caliga (ga in ras. m2) B ad se iuu. g 12 papilla KlJj cingulaZ 13 angustiis 1V 14 deffluuntTT cadet KW humeros IDB 15 uidere P noluerint D celare Ip.e.m2 festinat Ip.c.m2,om-KlP retracgerat W detexerat D 16 puplicum W luparu (ru in ras. m2) B lupanarium g 18 longe positus W in me iactas D m (eras.) me iactas K me iactat XP iactas in me cet. 19 tui hoc D narrauerunt ID intol (11 K) erabilis KlP 20 ille utinam B 21 haecTF soror om.IDB 23 uestitum KWlP,Bp.c.m2 siricarum D,Ba.c.m2 trossolum KlP,I (t m2)*rosolum D roso (s.l. u m2) lum (ros in ras. m2) B ri (ex ro) sulum W torosulum g dilectum W I )

431
qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat, quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeueniens officia seruulorum, quem omnes rodant famuli et, quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.

querulum seruulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. non enim considerant, de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius nouo quolibet appellat uocabulo. ipsum iactant adsidere lectulo, obsetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. facilius mala credunt homines et, quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. nec mireris, si ancillae et seruuli de uobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.