Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

erit tibi inter uiros matronasque conuiuium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque scandalo tuo in aliis sericas uestes auratasque miraberis. in ipso quoque conuiuio, ut uescaris carnibus, quasi inuita cogeris, ut uinum bibas, dei laudabitur creatura, ut laues balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retractans feceris, puram, simplicem, dominam et uere ingenuam conclamabunt.

personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. loquetur nutibus et, quicquid metuet dicere, significabit affectibus. inter has et tantas inlecebras uoluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in uirginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. difficile inter epulas seruatur pudicitia. nitens cutis sordidum ostentat animum.