Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si enim hoc feceris, et te et illum familia uniuersa cantabit, uos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis siue cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te uocant, cum se paululum conuerterit, portentosum ridebit maritum. sin autem sola ieris - quod et magis aestimo -, utique inter seruos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lasciuas puellas et comatos linteatosque iuuenes furuarum uestium puella gradieris. dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit, [*]( 2 germanam IW et fratrem D se] si KT 3 alienis la.c. inter alienos W interseris KP ut ex in m2B; add. et s.l.m2I te om.K pr. et om.IDB nouerit KXV 4 sin B 5 psaltim W siautemTP 6 pallis KT robore P,WBa.c. 7 amor W 8 solius B aff. ux. S 9 te praet. IB suburbana (- nas m2P-narum B) KPB, add. rura cet. uill.] s.l. add. gra W 10 adf. ID af. W aff. cet. (cf. 117) pr. et] atque D genus] eras. IW, cm.D generis B circuire W .11 consubr. K,IBa.c.m2 consobr. cet. 12 adsaeculaZi adsecla D assecla Bp.c.m2 et adseculataTF et s.l.m2I,cm.DB 13 optare W te ergo WB 16 et te] ecce K 17 denut. D denud. I adfines Wa.c. affinis (af s.l.) B 18 adulatione W sanctam Wp.c.m2 nonnam W 19 paulatim D conuerterit ΚΨ auerterit W auerterint cet. portentuosum (r s.l.m2 et tuosum in ras. m2B) IDB portentus sum P portento W subridebit W ridebunt IDB 20 sin ex si I sint K extimo B existimo g 21 mari- tatas I,WDp.c. maritos Wa.c. nupturias K nuptorias P 22 comatas Wp.c m2 1 linteatusque K lintiatosque (-tasque m2) 1V lin (lit wi25)iatosque IDB (cf.I Cic. 11 Cat. 22 nelis amictos, non togis) 23 gradiens Wp.c. barbatus KP )

429
lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit.

erit tibi inter uiros matronasque conuiuium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque scandalo tuo in aliis sericas uestes auratasque miraberis. in ipso quoque conuiuio, ut uescaris carnibus, quasi inuita cogeris, ut uinum bibas, dei laudabitur creatura, ut laues balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retractans feceris, puram, simplicem, dominam et uere ingenuam conclamabunt.

personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit. loquetur nutibus et, quicquid metuet dicere, significabit affectibus. inter has et tantas inlecebras uoluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in uirginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit. narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita. difficile inter epulas seruatur pudicitia. nitens cutis sordidum ostentat animum.

Legimus in scolis pueri — et spirantia in plateis aera [*](14 cf. Hom. Odyss. XII 166 sqq. etc. 15 cf. Horat. c. I 12, 7 sqq. etc. 18 cf. Verg. Aen. VI 847. ) [*]( 1 et erit W 2 spectabis ID pectabis Bp.c.m2 osc.] add. ac in marg. m2l 3 et non Bp.c.m2 syricas D siricas W siri*cas (iri in ras. m2) B 4 carn.] add. et s.l.I quasi om.B 5 cogeris in ras. m2B,s.l.I laudatur IDB creator (exp.) creatura B laueris (s s.l.) W 6 detrah (h om.B)itur IDB quae s.l.m2B, om.SD 7 suadent etD retractans (s.l.Z-ant D) si (eras. B) l\'DB retrectans W si retrectans g domnam K dno Ba.c.m2 8 cantor IDB 9 modulamine g alienas appetere W 10 audiuit lP quae ex q; 2\' quia W respectab D expectabit IJI 11 loquitur K,WBa.c.m2 quidquidK saepius metuit ilFDB 12 inter has-17 animum] inter aepulas (pr. a del. m2) et inlecebras uolunptatum (n del. m2) etiam ferreas menti (e m2) s libido domat. de (i m2) fficile enim inter di (e m2) licias seruatur pudicitia. nitens co (s.i. u »j2)tis sordidum ostentat animum r inter] rogo quid facit puella xpi inter W .13 qu(a)e ex quem ID pat.] quae patitur lP dum] cum IDB 14 ad (s.l.m2) canticaW 15 syren. KI seren. WlP nautes Ba.c.m2; add. isse g ad orfei KD adur sei W ardor fei lP citaram B citarum Ifl 16 solitum D mollit (c lJi)ies KlP mollisse ex mollicie Wm2 diff. est B seruare pudicicia B 17 sordidum (sordid in ras. m2) B sorditum K,W (sordidatum p. c. m2) osteatat in ras. m2B ostentet (et eras.)K osterditW 18 cholis D scholis g inspirantia IilP inter (s.l.m2) spirancia W perspex.JD praespex. B )

430
conspeximus — aliquem ossibus uix haerentem inlicitis arsisse amoribus et I ante uita caruisse quam peste. quid tu facies, puella sani corporis delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter uina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos ? etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris.