Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Primum scire uos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de uobis sinistrum suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, uestram orare concordiam. alioquin — quod absit —, si peccati uos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. putridae carnes ferro curantur et cauterio, uenena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur.

ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia uulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam. mater et filia, nomina pietatis, officiorum uocabula, uincla naturae secundaque post deum foederatio, non est [*]( 16 cf. Terent. Heaut. 222 ) [*]( 1 correctio B fac. doctr. g 2 reatu ID non cadat D,Ia.c.,WBp.e.m2 te s.l.m2W 3 tantum f 4 loc. sanct. ZDlP 5 ut cum IDB sor. mederer (alt. r s.l.m2) ac matri W matri mederer et sor. D matri meę (ex me m2) et sor. mederer (derer in ras. 8 litt.) I redderem B 6 iam iam] iam WB et om.2DB 7 spaliter B raro WDT,Ia.c.m2 8 moneo K\'P obsecro cet. 9 port. eum IWDB uiati D aud. fueris IDB audierint eum W sin Kp.c.IB si cet. 10 cont. fuerit Wp.c.m2 g 11 long.] add. explicit praef(ph D)atio IDIJJ; titulos speciales, de quibus supra dixi, praebent KW, \'P (in mg.) et B 12 uos scire g ac] et g me om.Kty 14 uestra Wa.c.D) morarem (pr. m eras.)W errare B , enarrare I (in mg. m2 al orare) D me orare g concordia D peccatorum IDB 15 extimarem B existimarem g aestimaret K gluttino IlP co(h s.l.I)esisseIB choesisse W cessisse D scirem namque Wp.c.m2 16 hoc s.l.B 17 meae] me D (exp.) B putetis aust. g credatis aust. W 19 pell.] curantur I (exp., s.l.m2 pellu (ex o)ntur) D anted. K antyd. Ip.c. anthid. TF maiore W doloriK 20 si etiam g etiam in ras. m2B haec consc. S consc. criminis D,IBp.c.m2 21 famam ignominiae (ex-ia m2) W 22 uincula g que om. g faeder. IDlP feder.W federacB )

425
laus, si uos diligitis; scelus est, quod odistis. dominus Iesus subiectus erat parentibus suis: uenerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis. unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.

Tu uero, filia - iam enim desino ad matrem lo qui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt —, tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit uenter angustus? decem mensibus utero clausa uixistiet uno die in uno cubiculo cum matre non duras? an oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facilius intellegit, testem domesticam fugis?