Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic uindicari, ut pecces. magis a te discat filia separari, quam tu ab illa disiungi. habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.

sit tecum filius monachus, pietatis uiduitatisque praesidium. quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit ? eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia. inuita ad te utrumque. reuertatur cum uiro, quae sola exierat — uirum dixi, non maritum; nemo calumnietur: sexum significare uolui, non coniugium-, aut, si erubescit , et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, uos ad eius hospitiolum pergite. quamuis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat.