Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Adtende enim, obsecro, ipsa uerba Iacobi: uides, inquit, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus.

sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super s e. his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et scient omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. de gentibus autem, qui crediderunt, nos mandauimus iudicantes nihil eius modi seruare illos, nisi ut obseruent ab idolis immolato et a sanguine et a fornicatione.

non, ut opinor, obscurum est et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse, quae de illo audierant hi, qui, cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant legis, ne per doctrinam Christi uelut sacrilega nec deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata. hoc enim de Paulo iactauerant non illi, qui intellegebant, quo animo a Iudaeis fidelibus [*]( 4 *Iohi 5, 46 6 *Act. 21, 20-25 ) [*]( 1 dissensionem $ 2 discend. g descind. i 3 detestante β 4 et mici (sic) crederetis β 6 enim om. g 7 quodaSg 8 xpo t|3 hi omnes] iohannes õ 9 autem-eorum om. $ 11 sunt om. Õ 12 eos circ. eos β 14 audierunt typ.c.m2i 15 te om g 19 omnia g 22 eis $ modi om. $ 23 obs. se typ.c.m2 se obs. g idolis] add. et s.l.m2t) 24 pr. aow. β alt. a om. Õ 25 et aia cobum § 26 cum in om. i in om §, t)a.c.m2 xpo $3 28 dari i 29mosum $ 30 iactauerunt 5 non illi] nonuli ^ qui] quia ^5,t)a.r.(?) a om. õ . )

403
obseruari tunc ista deberent propter commendandam scilicet auctoritatem diuinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo reuelabatur et per baptismi sacramentum ministrabatur, sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea uolebant obseruari, tamquam sine his in euangelio salus credentibus esse non posset.

ipsum enim senserant uehementissimutn gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime aduersum docentem non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa illae umbrae in lege mandatae sunt. et ideo illi inuidiam et persecutionem concitare molientes tamquam inimicum legis mandatorumque diuinorum criminabantur, cuius falsae criminationis inuidiam congruentius deuitare non posset, quam ut ea ipse celebraret, quae damnare tamquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet nec Iudaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos nec gentiles ad ea tamquam ad necessaria conpellendos.