Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Adtende enim, obsecro, ipsa uerba Iacobi: uides, inquit, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus.

sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super s e. his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et scient omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. de gentibus autem, qui crediderunt, nos mandauimus iudicantes nihil eius modi seruare illos, nisi ut obseruent ab idolis immolato et a sanguine et a fornicatione.