Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. et ideo non recte agebat hoc Petrus; erat enim contra euangelii ueritatem, ut putarent, qui credebant in Christum, sine illis ueteribus sacramentis saluos se esse non posse. hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant, contra quos Paulus perseueranter acriterque confligit.

ipsum uero Paulum non ad hoc id egisse, quod uel Timotheum circumcidit uel Cenchris uotum persoluit uel Hierosolymis a Iacobo admonitus cum eis, qui uouerant, legitima illa celebranda suscepit, ut putari uideretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari, sed ne illa, quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum deus fieri iusserat, tamquam idolatriam gentilium damnare crederetur.

hoc est enim, quod illi Iacobus ait auditum de illo esse, [*]( 14 Gal. 1, 20 23 cf. Act. 16, 3 24 cf. Act. 18,18 cf. Act. 21,18-26 27 cf. Col. 2, 17 29 cf. Act. 21, 21 ) [*]( 1 conmendatam β quibuscumque ^ ac] haca? 2 in om. 31) cani. cum g canonum t) auctoritas t) diuinitatis ?|3 culmen om. t) 4rectag 5 hoc om- β quod-et om. $ 6 de illo falsum Õ illo] eo g qui] quod$9 ergo] enim i 11 correptum β coap.] qui ap. β 13 epist.] epistola non $ in epistola uel si hoc non in epistola g 18 qui erat β enim om. $3 19 xpo$20 se om. βz 21 antiocia$ cred.] gaudebant$22 perseuerante ^ 24 cencris β Cenehreis g a om. β 25 nouerant i legerant β 26 dari om. $ 29 credatur $ ) [*]( LV. Hieron. Epist. II. Hilberg. ) [*]( 26 )

402
quod discissionem doceat a Moyse, quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi tamquam eius doctrinam detestantes atque damnantes, de quo ipse Christus dicit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit.