Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse neglegere, quam mendaciter aliquid in sua epistula posuisse, et epistula qualibet, quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior.

Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. et ideo non recte agebat hoc Petrus; erat enim contra euangelii ueritatem, ut putarent, qui credebant in Christum, sine illis ueteribus sacramentis saluos se esse non posse. hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant, contra quos Paulus perseueranter acriterque confligit.