Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Manichei plurima diuinarum scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate conuincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt, ita tamen, ut eandem falsitatem non scribentibus apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus.

quod tamen quia nec pluribus siue antiquioribus exemplaribus nec praecedentis linguae auctoritate, unde Latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus ueritate superati confusique discedunt. itane non intellegit sancta prudentia tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos apostolos falsa scripsisse dicamus?

\'Non est\', inquis, \'credibile hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse\'. non nunc quaero, quid fecerit; quid scripserit, quaero. hoc ad quaestionem, quam suscepi, maxime pertinet, ut ueritas diuinarum scripturarum ad nostram fidem aedificandam [*](2 cf. Gal. 2,11 8 cf. Matth. 26,69—75 9 cf. II Reg. 11, 2-17 29 cf, ep. CXII 4, 1; Hieron. in Pauli ep. ad Gal. 2, 11 sqq. (XXVI 339 M) ) [*](2 barnabam i 3 ad eu. uer. ingr. f 5 at] an t) 6 quam — egisse om. § 23 sine Õ nec t 26 prud. sancta g 28 dicemus g 30 quaero] inquiro g fecerit sed g 31 quaero] seria quero $ hoc quod ad t) )

401
memoriae commendata non a quibuslibet, sed ab ipsis apostolis ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta ex omni parte uerax atque indubitanda persistat.

nam si hoc fecit Petrus, quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum uiderit non recte ingredientem ad ueritatem euangelii. quisquis enim hoc facit, quod facere debet, recte utique facit et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum nouit facere debuisse. si autem uerum scripsit Paulus, uerum est, quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad ueritatem euangelii; id ergo faciebat, quod facere non debebat.