Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

\'At enim satius est credere apostolum Paulum aliquid non uere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse.\' hoc si ita est, dicamus — quod absit — satius esse credere mentiri euangelium, quam negatum esse a Petro Christum, et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam a domino deo tam excellenter electum et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium et in marito eius necando tam horrendum homicidium.

immo uero sanctam scripturam in summo et caelesti auctoritatis culmine conlocatam de ueritate eius certus ac securus legam et in ea homines uel adprobatos uel emendatos uel damnatos ueraciter discam potius, quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa diuina eloquia mihi sint ubique suspecta.