Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de quo enim certus sim, quod me scribendo uel loquendo non fallat, si fallebat apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est 30 ueritas, formaretur, quibus cum praemisisset dicens: quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non [*](17 = ep. CII 2 finõ 23 *Gal. 2,14 29 cf. Gal. 4,19 cf. I lob. 5, 6 30 Gal. 1, 20. ) [*]( \' 3 solis eis] soli sanctis ^ qui iam] quedam $ canonicae § — ce $ 4 que om. § earum $ 5 al. err. <p hac β at s 8 minime me β I9 prepolleat g 12mihig,t)a.c.m2 aliud] aliquid aliter g 13libros-400, 30 scrips. om. ^ 14 uel] et ç quorum] quo 3 19 aliq. uel disc. om. § 21 alt. I fion] nec §i 25 dixit 3 )

400
mentior, non tamen ueraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, uidisse se Petrum et Barnaban non recte ingredientes ad ueritatem euangelii ac Petro in faciem restitisse non ob aliud, nisi quod gentes cogeret iudaizare?

\'At enim satius est credere apostolum Paulum aliquid non uere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse.\' hoc si ita est, dicamus — quod absit — satius esse credere mentiri euangelium, quam negatum esse a Petro Christum, et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam a domino deo tam excellenter electum et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium et in marito eius necando tam horrendum homicidium.

immo uero sanctam scripturam in summo et caelesti auctoritatis culmine conlocatam de ueritate eius certus ac securus legam et in ea homines uel adprobatos uel emendatos uel damnatos ueraciter discam potius, quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa diuina eloquia mihi sint ubique suspecta.

Manichei plurima diuinarum scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate conuincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt, ita tamen, ut eandem falsitatem non scribentibus apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus.