Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Satis me, immo fortasse plus quam satis tribus epistulis tuis respondisse arbitror, quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. rescribe, quod uisum fuerit, ad nos uel alios instruendos. dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas.

tamen [*]( 21 cf. Ion. 4, 6 et ep. CXII 22 30 cf. ep. CV 5 fin. ) [*]( 2 noluerint § 7 edisserendo g quod$8 fide$in om. g 10 unius tractatores $ eadem $ 19 preturbemus $ plebs β quorum $ 20 consueuerunt $ 21 unde et$si om.^3 22 cucurbitas Õ 24 in nominibus 5|5 30 pr. te om. õ 31 nec] hęc $ )

422
placeat nobis inuicem non tantum caritas, uerum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas uel ego apud te, quod in nostris litteris uicissim nos mouet, eo scilicet animo, qui oculis dei in fraterna dilectione non displicet. quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas, non fiat. illa enim caritas, quam tecum habere uellem, profecto maior est, sed melius haec minor quam nulla est.