Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate scripturas uolueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa uel corrupta sunt, proferres in medium. sed peto insinuare digneris, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante aduentum domini interpretati sunt, et, si ita est, quibus uel quonam eorum, an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus Graecis uel subtraxisse uel in eis corrupisse, ne illis [*]( 1 cf. ep. CI 2 11 cf. ep. LXVII 7 24 cf. ep. CXII 19 ) [*]( 2 illa] ipsa g 6 me non noueram õi 8 tibi bon. dom. uel dom. bon. tibi ç 11 de om. $ de te jjtyt facto βη factum i 12 tracas <J3 14 umquam β alt. ut] illut$15 hac uiles β palinodian §t)i pa*linodiam SJ5 scrips. al. g 17 te sichori õ,t)a.c.m2 in stesicori $ corde t) 19 confidenter i 20 enim om. i iam om. Õ 21 maius $ 23 quodlibet !p uel] nec$J$25 a om. βz 27 ins. dign. peto g 28 quinam 5J5 )

421
testimoniis de Christiana fide conuincerentur. illi autem anteriores cur hoc facere uoluerint, non inuenio.

deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, \'De optimo genere interpretandi\' cupio legere et adhuc nosse, quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum coniecturis eorum, qui scripturas disserendo pertractant, quos necesse est, etiam si rectae atque unius fidei fuerint, uarias parere in multorum locorum obscuritate sententias, quamuis nequaquam ipsa uarietas ab eiusdem fidei unitate discordet, sicut etiam unus tractator secundum eandem fidem aliter atque aliter eundem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.