Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ego tamen absit ut eos credam haec tuae sanctitati maliuola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias — quas misericordia domini dei nostri auertat a nobis! — sed sine ullo nocendi animo facile de homine humana uitia suspicari. hoc enim me de illis aequum est credere, si uasa sunt Christi non in contumeliam, sed in honorem facta et disposita in domo magna a deo in opus bonum. quod si post hanc adtestationem meam, si in notitiam eorum uenerit, facere uoluerint, quam non recte faciant, et tu uides. [*]( 2 Terent. Andria 68 3 *Prou. 27, 6 12 cf. ep. CV 2 init. 26 cf. II Tim, 2, 20-21 ) [*]( 1 am. Chr. g sunt $ 3 paratj 7 docemus 3 quod?j? 9 ipsa car. g lOparataS debebaturg 11 sit om. õ 12 alab. dist. g distat ^ credent ^ igitur ç 13inuitea 14neβ 16 scripta βl7enarrare £ niuallor ^ 18 quid] cut 19portatur?J5 omnimo me ^ 20 aut] ut zηι saltimg cogitationi i cognitionis $ cognitioni gt) ut fieret] sufficeret gtyi hac 3 hoc g si non] sin 3 21 deo teste g locor $ 22 habeam β 23 quas] quur β 24 misericordie ^ dei om.^3 docendi !p 26 ecuum $ 27 a deo in] a domne $ ad omne uel a deo ad omne g 28 quo § in not.] innocentiam Õ 29 uoluerit g ) [*]( 27* )

420

Quod sane scripseram nullum me librum aduersus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistula discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaueram, et Romam nec ipsam epistulam, sed tibi miseram et aduersus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae siue ad admonendum siue ad te uel me abs te corrigendum fecisse me noueram.

exceptis autem familiaribus tuis te ipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut, quaecumque tua bona, quae tibi domini bonitate concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse, si quid autem in te peccaui, dimittas mihi. nec illud, quod de nescio cuius poetae fato ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius:, quam dixi, ad te trahas, cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes — quos absit, inquam, ut amiseris —, sed ut aduerteres, quos sanos ac uigiles haberes.