Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uide, si non dixit fieri tamquam ille, ut illum lucrifacias, non utique, ut ipsum delictum fallaciter ageret aut se id habere simularet, sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, adtenderet atque ita alteri, tamquam sibi ab altero uellet, misericorditer subueniret, hoc est non mentientis astu, sed conpatientis affectu. sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore uel peccato aliquo constituto non simulando, quod non erat, sed conpatiendo, quia esse potuisset, tamquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.

Te ipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere, te ipsum, inquam, erga me ipsum et recole uel, si habes conscripta, relege uerba tua in illa epistula, quam mihi per fratrem nostrum, iam collegam 30 meum Cyprianum breuiorem misisti, quam ueraci, quam germano. [*]( 9 cf. Matth. 22,39 etc. llMatth. 7,12 14 *Gal. 6,1 25 cf. *I Oor. 9, 22 ) [*]( 4 mentis β 6 quod $ xpo $ nolebat § 7 caerimoniarum quo g caerimoniarum i 10 quae] quam g quod t) ab om. Õ 11 hoc t 14 praecepit $ 17 uidete$18 dixerit$20 accedere õ possitβ ita om. β 21 tam ab om. β22 mentis β si iadeos$23 sic ex si t) 24 pr. non — erat om. β esse] esset g 26 lucrificaret t) 27 pr. te] et !p alt. te] ut !p 28 erga me ipsum om. β me] memet g 29 epist. om. β nostrum] meum . 30 brebiorem meum ^ ) [*]( LV. Hieron. Epist. II. Hiiberg. ) [*]( 27 )

418
quam pleno caritatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses, grauiter subiunxisti: in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur; ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. haec abs te uerba non solum ex animo dicta sentio, uerum etiam benigno animo ad consulendum mihi.

denique addis, quod, etiam si non adderes, appareret, et dicis: haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. o uir sancte mihique, ut deus uidet animam meam, ueraci corde dilecte, hoc ipsum, quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino Paulum apostolum credo exhibuisse in litteris suis non uni cuilibet homini, sed Iudaeis et Graecis et omnibus gentibus, filiis suis, quos in euangelio genuerat et quos pariendos parturiebat, et deinde posterorum tot milibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur epistula, ut nihil in sua mente retineret, quod distaret a labiis.