Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed absit hoc sapere. utrisque enim debebat caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret non mentientis astu, sed conpatientis affectu, id est non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tamquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.I

Cum itaque illa testamenti ueteris sacramenta etiam sibi [*]( 8 * I Tim. 4, 4 17 d. Rom. 11, 17 24cf. ITim.1,5 25cf. IOor. 9,22 ) [*](2 ego om. i 3 est om. $ et in illa in 5 4 prud.] add. celebrabat m21) 7 hi Õ, 10 precipitur$11 uiro] uero -P fideli-nihil om.z non] nec aS fl, 14 cerimoniaque ^5 15 preputium uerag atque g tamen om. β 16 et H in ras. m21) 18 seruabit ℬ,ηa.c.m2 obseruauit g 20 uel. sim. g ostendit βΗ 21 agit] ait i) 22 in pectore claudit g promittit l) 25 mentisβ 26 astus õ H hom.-malisom. õ 27 omnium] hominum $ omnibus] hominibus g tfl )

417
agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens atque hoc modo a domino deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans a sacrilegis sacris gentium distinguebat.

tunc autem non mentientis- astu, sed conpatientis affectu Iudaeis tamquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo uel in Christum credere nolebant uel per uetera sacerdotia sua caerimoniarumque obseruationes se a peccatis posse mundari fierique saluos existimabant, sic liberare cupiebat, tamquam ipse illo errore. teneretur; diligens utique proximum tamquam se ipsum et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri uellet, si hoc illi opus esset. quod cum dominus monuisset, adiunxit: haec est enim lex et prophetae.