Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Fidelibus enim et his, qui cognouerunt ueritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur. ergo et ipsi Paulo, non solum uiro, uerum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, uerum etiam doctori ueritatis, omnis utique in cibis creatura dei non simulate, sed uere bona erat.

cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum caerimoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio uerum sentiendo ac docendo tamen tamquam gentilis factus est gentibus et non potuit fieri tamquam Iudaeus Iudaeis nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? cur oleastro inserto seruauit dispensationis ueracem fidem et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis nescio quod dispensatoriae simulationis uelamen obtendit? cur factus tamquam gentilis gentibus, quod sentit, docet, quod agit, sentit, factus autem tamquam Iudaeus Iudaeis aliud claudit in pectore, aliud promit in uerbis, in factis, in scriptis?

sed absit hoc sapere. utrisque enim debebat caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret non mentientis astu, sed conpatientis affectu, id est non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tamquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.I