Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Dent ueniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis et pro suis litteris iuranti quam cuique doctissimo de alienis litteris disputanti. nec dici timeo sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore, quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, uetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea non satanae uersutia decipiendis hominibus, sed dei prouidentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta, nec uere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum nouerat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus inponenda uel iustificationi quorumque fidelium necessaria.

Quod autem dixi eum factum Iudaeis tamquam Iudaeum et tamquam gentilem gentilibus non mentientis astu, sed conpatientis affectu, quem ad modum dixerim, parum mihi uisus es adtendisse, immo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulauerit, sed quia sic ea non simulauit, quae faciebat similia Iudaeis, quem ad modum nec illa, quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuuisti.