Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam Laodicenum, cuius nomen taces, de ecclesia dicis nuper egressum, Alexandrum autem ueterem hereticum, Origenem uero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis et non mediocriter nec de mediocribus quaestionibus, quamuis Origenem mirabiliter ante laudaueris.

cum his ergo errare puto quia nec te ipse patieris. quamuis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non errauerint. nam quis est, qui se uelit cum quolibet errare? tres igitur restant: Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes et, quem paulo post commemoras, Iohannes, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

Porro, si quaeras uel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus, inuenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo, quod adserimus, sequeremur, quamquam, sicut paulo ante dixi, tantum modo scripturis canonicis hanc ingenuam debeam seruitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem.