Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam Laodicenum, cuius nomen taces, de ecclesia dicis nuper egressum, Alexandrum autem ueterem hereticum, Origenem uero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis et non mediocriter nec de mediocribus quaestionibus, quamuis Origenem mirabiliter ante laudaueris.

cum his ergo errare puto quia nec te ipse patieris. quamuis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non errauerint. nam quis est, qui se uelit cum quolibet errare? tres igitur restant: Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes et, quem paulo post commemoras, Iohannes, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.