Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub lege sic, quem ad modum apostolus culpat. neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus nunc a Christianis non fiunt, et cetera eius modi, sed hoc ipsum etiam, quod lex dicit: non concupisces, quod fatemur certe Christianos obseruare debere atque euangelica maxime inlustratione praedicare. legem dicit esse sanctam et mandatum sanctum et iustum et bonum.

deinde subiungit: quod ergo bonum est, mihi factum est mors absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. quod autem hic dicit peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, sup era bunda uit gratia.

et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, uelut interrogans ait: quid ergo lex? atque huic interrogationi continuo respondit: praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est. hos ergo damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex non inplentes legem, dum non intellegendo gratiae beneficium ad facienda dei praecepta quasi de suis uiribus superba elatione praesumunt. p 1 enitudo o enim legis caritas; caritas uero dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

sed huic rei, quantum satis est, explicandae prolixus fortasse et [*]( 7 Ex. 20,17. Deut. 5, 21. Rom. 7, 7; 13, 9 9 cf. Rom. 7,12 10 *Rom. 7,13 16 *Rom. 5, 20 20 *Gal. 3,19 26 *Rom. 13,10 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 ut ego om. 5 spir. sanct. ç 3 quis !p 4 propter circ. hoc eum g 5 aut si i 6 alt. a om. zi,i)a.c.m2 huius 5|3 sed propter hoc t) 7 etiam om. õ dicit] iubet g concupiscis ℬ cupisces i scerteom. g deb. obs. g 9 praedicari 5pt)i 10 quid ℬ 14 pecc. aut om. $ 15 per] super ℬη 16 alibi ait g lex om. $ 18 sup.] add. et g 22 uenires 5(5 ueniet S cui om. Õ hoc gty 23 quod 15 24 ad] et ℬ 25 dei om. $ superna 5(5 26 uero om. ℬ 29 huic- - rei] hic regi 5(5 prolixius 5(5 prolixior g )

412
sui proprii uoluminis sermo debetur. si ergo illud, quod lex ait: non concupisces, si humana infirmitas gratia dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet et praeuaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio et cetera, quae gratiae reuelatione latius innotescente necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant!

non tamen ideo fuerant tamquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperit reuelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata, sed permittenda paululum eis maxime, qui ex illo populo, cui data sunt, uenerant, postea uero, tamquam cum honore sepulta sint, a Christianis omnibus inreparabiliter deserenda.