Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illos itaque arguit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima illa in eius honore, a quo mandata sunt, obseruabant intellegentes, et quia praenuntiandae ueritatis ratione mandata sint et quo usque debeant perdurare. unde est illud, quod ait: spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, unde, uelut colligis, apparere, qui sub lege est, non dispensatiue; ut nostros putas uoluisse [*](3 *Marc. 1,44; cf. Leu, 14, 2-32 5 cf. Ioh. 7,10 7*Gal.5,2 20 *Gal. 2,21 22 cf. ep. OXII14 Gal. 5, 4 27 *Gal. 5,18 28 cf. ep. CXII14 ) [*]( 2 leprosum ℬ ille ℬ 3 mandau (bℬ)erat ℬz pro] propter$4precepi$ illis om. g 8 qui g circumcidimini ℬ 9 prode erit$10 hoc om. $ 11 hoc om. $ si om. $ 14 hoc Õ tuae om. ℬz 15 inprudenter $ 17 se om. õ 18 quis $ 19 nih. omn. g prode erat ℬ 20 iustitię ℬ 21 hoc ergo s quodetf 24 se om. ℬ quiag 25honorem*p 26quaa mandati g p.c. 28 uelit colligi 29 apparet g sapere ℬ nostro ℬ , )

411
maiores, sed uere, ut ego intellego, eum sanctum spiritum non habere.

Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub lege sic, quem ad modum apostolus culpat. neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus nunc a Christianis non fiunt, et cetera eius modi, sed hoc ipsum etiam, quod lex dicit: non concupisces, quod fatemur certe Christianos obseruare debere atque euangelica maxime inlustratione praedicare. legem dicit esse sanctam et mandatum sanctum et iustum et bonum.

deinde subiungit: quod ergo bonum est, mihi factum est mors absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. quod autem hic dicit peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi: lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, sup era bunda uit gratia.