Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cur autem non dicam praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur — umbrae sunt enim praenuntiantes gratiam, qua iustificamur —, nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt tempori personisque congruentia, cum me adiuuet etiam prophetica sententia, qua dicit deus se illi populo dedisse praecepta non bona? forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia, ut illis homines boni fiant aut sine illis boni non fiant.

uellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam uenerit, ieiunet sabbato excepto illo die paschalis uigiliae. quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam ecclesiam, sed 30 etiam multa ei uicina et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos [*](3 cf. ep. CXII 16 12 cf. Hieron. in Pauli ep. ad Gal. 2,11 sqqô (XXVI 340 M.) 21 cf. Ezech. 20, 25 ) [*]( 1 ostenderat g tamq.] tamen 5J5 2 debere-damnari om. $ 4 inter recte om. Õ 5 rectis Õ 6 urguemur aS§,ia.r. urgemur η, ip.r. urgeamur ς 8 cogamus ς 9 ad % 11 uere 3 12 quando] quam 3 14 quid] quem$15 nomen om. Õ 16 plerique ℬ 17 dicere] diqit qui$a om. Õ xpiana i 21 enimsunt g prenuntiante Õ 22 temporibus t) 23 cumque g- 26 docere ^ 29 esse om. ℬ 3(5 remotiore õj add. loca s.l.m2l) )

406
idem tenetur et manet. si autem non ieiunare sabbato malum puta-B uerimus, tot ecclesias orientis et multo maiorem orbis Christiani partem qua temeritate criminabimur!

placetne tibi, ut medium quiddam essedicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque obseruantia fecerit ? et tamen nihil inde legimus in canonicis libris praeceptum esse Christianis. quanto magis illud malum dicere non audeo, quod deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari, sed gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum!