Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne sicut philosophi quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis neque in peccatis numerentur, et urgueamur eo, quod obseruare legis caerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum aut malum, ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur, si autem malum, non uere, sed simulate ab apostolis obseruatas esse credamus.

ego uero apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione ueri aliquid dicunt, quam forensium aduocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. quorum similitudo si in ipsa expositione epistulae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci, quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea uani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt et, ubi uera inueniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa ueritas, alieni sunt ?

Cur autem non dicam praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur — umbrae sunt enim praenuntiantes gratiam, qua iustificamur —, nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt tempori personisque congruentia, cum me adiuuet etiam prophetica sententia, qua dicit deus se illi populo dedisse praecepta non bona? forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia, ut illis homines boni fiant aut sine illis boni non fiant.